Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
243 (ut supra pluribus demonstratum est) sese exponant; e converso intuitu tantorum, quae per praemissa pharmacopoeis civibus accessura sunt, beneficiorum, et emolumentorum, iidem cives pharmacopaei, quemadmodum sponte et proprio motu coram Sua Majestate Caesareo-Regia, et Magistratu ac Communitate electa promissionem fecerunt, juxta normam inter se instituendam erga praescriptionem Physici ordinarii, et simul inspectoris Xenodochialis et Lazarethi insinuationem, necessaria pro mendicis in xenodochio et lazaretho existenti- bus pharmaca gratis, et absque omni solutione semper, et omni tempore suppeditare et administrare tenebuntur. 350. FF. Misericordiae cura medica et pharmacorum distractio concessa. Conci. Cons. die 2. Novb 1748, (In seq. M. R. ddto 29. Octb. 1748.) Ouamvis quidem virtute benigni Regii Mandati civitatis hujus Magistratui die 9. Julii anni currentis expediti hujates religiosi Fratres Misericordiae ab interna infirmorum cura et medicamentorum suorum infirmis extra claustrum applicatione, Moniales autem ordinis S. Elisabethae a publica medicamentorum venditione inhibitae fuerint, erga demissas nihilominus illorum et harum instantias pro talismodi inhibitionis relaxatione porrectas et ex Consilio hocce Regio Locumtenentiali Suae Majestati SSmae repraesentatas, eadem Sua Majestas SSma ex relationibus et motivis ibidem deductis suprafatis quidem Fratribus Misericordiae, tam petitam internam curam, quam et medicamentorum suorum hoc fine, citra tamen spem et exspectationem alicujus lucri gratis praestandam hactenusque consuetam applicationem, memoratis vero Monialidus nonnisi ad biennium et ad pharmacopolii duntaxat ipsarum, alias pro infirmis gratis cur- randis destinati conservatione, publicam pharmacorum distractionem benigne admittere dignata est. Hanc igitur benignam resolutionem Regiam abinde memoratis religiosis Fratribus et Monialibus jam insinuatam, Consilium istud Regium Locumtenen- lialo civitatis quoque hujus Magistratui pro directione, debitaque ad notitiam illorum, quorum interest, publicatione hisce intimandum esse duxit. Datum Posonii ut s. 351. Quaestus cum oleis et medicamentis circumforaneus. Conci. Cons. die 6. Dcbr. 1748. (In seq. M. R. ddto 2. Dcbr. 1748.) Provocative ad priora benigna mandata sub 2. Julii et 26. Augusti circa incolas cum oleis et medicamentis circumvagantes, emanata ; adnexa quoque impressa*') fine eo benigne communicantur; quatenus cum prioribus haec etiam per Commissionem sanitatis revideantur, ac una fidelia de his quoque petita opinio submittatur. Comitatus iiimegliiensis zelus in exstirpatione locustarum. Conci. Cons. die 13. Dcbr. 1748. (In seq. M. R. ddto 10. Dcbr. 1748.) Laudanda sane est comitatus Simeghiensis, erga benignum Caesareo-Re*) Fuere haec: Catalogi medicamentorum, quorum tamen exemplaria — do- lenduin! — nec in Tabulario excelsi Consili R. L. H., neque excelsae Cancellable H.m- garico-Aulicae inveniri poterant. — Author. — 16*