Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

244 giiim mandatum, ipsi non minus ac Jurisdictionis Magistratui sub dato 18. Octo­bris intimatum, promptitudo, et adhibita in conquisitione et combustione ovu- lorum a locustis terrae immissorum, sedula opera; hic enim, exploratis primum locis, ubi locustae consederant, ope assumptorum e diversis vicinioribus locis 500 hominum, locustarum ovula, terra ligonibus perfossa in praesentia desti­natorum magistratualium officialium, militum et hajdonum absque interruptione colligi, collectaque comburi fecit; adeo secundo successu, ut nonnisi trium vel quatuor adhuc dierum opera interea procul dubio jam absoluta superesse videre­tur; cum autem a Jurisdictionis Magistratualibus aut earundem Yice-Comite in­tuitu praemissorum num videlicet et qualiter sibi intimata Caesareo-Regia jussa hactenus efiectuaverint, nulla ad praesens relatio isthuc submissa habeatur. Igitur denuo mandante Sua Majestate SSma Jurisdictiones Magistratuales rursum hortari, iisdemque districtim injungi, ut exemplo praeattacti comitatus Simeghiensis in conquisitione repetitorum ovulorum eorundemque combustione atque adeo praefatorum insectorum exstirpatione omnem possibilem conatum et diligentiam adhibere debitasque medio Yice-Comitis sui eatenus informationes Consilio isti Regio quantocius submittere noverint. Datum Posonii ut s. 3»3. Erectio pliarmacopoeae Cremnitzii. Conci. Cons. die 28. Januarii 1749. (In seq. M. R. ddto 20. Januarii 1749.) Joannis Georgii S a i ] 1 e r civitatis Cremnitziensis civis, ejusdemque filii artem phar­maceuticam protitentis , pro admittenda apothecae Cremnitzii erectione supplicantium in­stantia , fine eo benigne communicatur, quatenus accepta desuper a praefatae civitatis ma­gistratu informatione , si nihil solidi eatenus obstet, instanti filio actuale quoque artis suae exercitium ibidem admittendum ordinetur. 354. ‘iscina Tyrnaviae. Inquisitio in delationem physicum Posoniensem ferientem. Conci. Cons. die 21. Febr. 1749. (In seq. M. R. ddto 17. Febr. 1749.) Clementer annuit Sua Majestas SSma, ut piscina civitatis Tyrnaviensis in statu ristino permaneat; et quia in submissso Commissionis sanitatis protocollo id quoque obser­aretur, quod Consilium istud , ordinarium civitatis Posoniensis physicum, erga simplicem i 3 praetensa remissiore circa aegrotos in hospitali, et lazaretho constitutos. per indem adhibita cura factam delationem , ulteriori coram parocho instituendae inquisi- ani subjiciendum ordinaverit; ideo benigne committitur, quatenus a modo deinceps n casibus factarum delationum, ad instituendas adversus dela­tos inquisitiones haud condescendatur, verum proba delatori­us imponatur, 355. Incolae ob Pestem per montes et valles dissipati, redu­cendi. Conci. Cons. die 26. Martii 1749. (In seq. 31. R. ddto 20. Martii 1749.) Intuitu reductionis incolarum occasione grassantis contagii per montes et valles dis­sipatorum, ad congrua loca et pagos fiendae, ad comitatus Poseganum et Veröcziensem man­datum mittitur. 356. IiOCustaruin exstirpatio. Conci. Cons. die 26. Martii 1749. (In seq. M. R. ddto 21. Martii 1749.) Altissimo jussu Regio Regni comitatibus districtim iterato demandandum,

Next

/
Oldalképek
Tartalom