Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
236 tium, ac multifaria damna causantium, horumque insectorum exstirpationis Jurisdictionum Magistratibus sub 20. mensis proxime praeteriti abhinc perscripta et intimata, successive autem prout non dubitatur, etiam medio domini Dioe- cesani sui disposita fuerunt, Sua Majestas Caesareo-Regia, pro materna sua in regnum hoc Hungáriáé cura, et sollicitudine perscripsit: quod siquidem non vane metuendum foret, praenotata insecta ex copiosis ovulis suis, in locis, quae peragrarunt, in terram (uti refertur) profundius immissis, affuturo vere in majori adhuc quam hoc anno easdem locustas videre fuit, copia, procreatura iri. Ad impediendam horum insectorum multiplicationem et praecavenda per id ulteriora regnicolis a memoratis insectis inferenda damna disponatur: quatenus in locis ac possessionibus, in quibus anno decurrente locustae perstiterunt, singuli hospites, certam ovorum a dictis insectis terrae praevio modo immissorum quantitatem conquirant, atque ad dominos officiales comitatenses in illis locis aut in vicinitate ipsorum degentes perferant, allataque demum ejusmodi ova in praesentia praefatorum officialium comitatensium comburantur; ipsi porro domini Vice-Comites Comitatuum super effcctuatione benignae hujus Resolutionis regiae relationes suas Consilio isti Regio Locumtenentiali de tempore in tempus submittant, abhinc ad Aulam Augustam promovendas. Quo tandem piis ad Deum fundendis precibus ira divina placata, et adhibitis quibusvis ad exstirpanda insecta illa humanitus exquirendis mediis Regnum istud Hungáriáé, ab ingenti hocce malo liberetur, cujusmodi benignam resolutionem Regiam Jurisdictionum Magistratibus fine praeexpositorum debitae effectuationis et super effectu submittendae relationis, hisce perscribenda habuit Consilium Locumtenentiale Regium. Datum Posonii ut s. :m». Articuli pharmacopolarum Tyrnavicnsium. Conci. Cons. die 2. Novbr. 1748. (In seq. M. R. ddto 29. Octbr. 1748.) Apotliecariorum seu pharmacopolarum Tyrnaviensium Articuli pharmaceutici / pro clementer fienda eorundem confirmatione exhibiti, audita praevie sanitatis Commissione, pro danda penes eorum remissionem opinione, benigne communicantur '■). / Nos Maria Theresia etc. Memoriae commendamus etc.: Quod pro parte Fidelium nostrorum prudentum, ac circumspectorum civium pharmacopolarum, Antonii quippe Ferdinandi Czechner, Thomae Francisci Puff et Josephi Pinka, in libera et regia civitate nostra Tyrnaviensi degentium et commorantium exhibiti sint Nobis, et praesentati certi quidam articuli pro meliori inter eosdem pharmacopolas servando ordine concinnati, et latino idiomate conscripti tenoris infraserti; supplicando Majestati nostrae debita cum instantia humillime, quatenus Nos praenotatos articulos, omniaque et singula in iisdem contenta, ratos, gratos et accepta habentes, literis Nostris privilegialibus inseri et inscribi facientes, authoritate nostra Caesareo-Regia approbare, roborare, ra- tificare et pro antelatis civibus pharmacopolis, ipsorumque in artis hujus exercitio successoribus universis valituros, benigne confirmare dignaremur; quorum quidem articulorum tenor sequitur in hunc modum. Nos itaque humillima praememoratorum civium pharmacopolarum in antelata civitate nostra Tyrnaviensi commorantium supplicatione, modo, quo supra porrecta, Majestatis nostrae Regia benignitate exaudita, et clementer admissa *) *) Quamvis Commissio Sanitatis : Privilegium cehale Opificio quidem , minime autem Arti, qualis Pharmacia est — elargiendum esse censebat; eo tamen non obstante Sua Majestas C. R. petitos hos articulos privilegialibus Literis roborare, clementissime annuit; anno, mense et die ibidem notatis.