Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

221 íialem turbantia mala contingere et evenire soleant, ac ideo disponendum cle­menter committit, ut in locis, in quibus nundinae publicae et annuales celebran­tur, nundinantibus de sed\iritate publica omnimode prospiciatur. Quare Magistratui hisce intimandum esse duxit Consilium Regium Lo- cumtenentiale , quatenus tempore nundinarum necessarias vigilias pro securitate nundinantium publica semper habere et tenere, omnesque rixas, tumultus et alia quaevis libertatem nundinalem turbantia mala, omni quo fieri poterit meliori modo praecavere et observare noverint, ut nundina­rum tempore ubique locorumjiecessariae vigiliae pro securitate nundinantium publica semper habeantur et teneantur, omnesque rixae, tumultus, et alia quae­vis libertatem nundinalem turbantia mala, omni quo fieri poterit meliori modo praecaveantur. Datum Posonii ut s. 333. Lues; pecorum in locis remotioribus inliumatio. Conci. Cons. die 30. Aug. 1746. Innotuit Consilio huic Regio Locumtenentiali in plurimis hujus regni co­mitatibus et civitatibus luem pecorum rursum graviter invaluisse, talismo- diquc lue interempta pecora una cum pellibus juxta publicas eatenus jam reite- ratas dispositiones, terrae minus infodi, imo decoriata neque inhumari, aut vero solum obvie, et quidem etiam in domibus hospitum susque deque, et vix ali­quantulum in terram recondi. Quia vero per talismodi culpabilem neglectum non solum intuitu pecorum adhuc praeexistentium, ac vicinarum Possessionum ab hoc damno adhuc immunium, verum et in Re Sanitatis quoad homines ipsos ex obvio talium vapore et foetore grave admodum periculum causaretur, atque diversi morbi inter eosdem quoque progenerari facile quirent. Hinc Consilium hoc Regium Locumtenentiale serio ac districtim injungit; quatenus ejusmodi intereuntia pecora illico terrae profundius, et qui­dem ita, ne a canibus evelli possint, in quopiam abstruso et remotiori extra Possessionem loco, quo videlicet hominum accessus rarior est, eatenus peculiariter designando, in conformitate priorum circularium intima­torum signanter etiam annis 1735 et 1738 isthinc expeditorum una cum pellibus infodiantur. Datum Posonii ut s. 334. Lues vicinis possessionibus significetur. Conci. Cons. die 18. Octb. 1746. De locis, ubi lues pecorum invaluit, vicinis possessionibus et commetaneis comi­tatibus, quo sibi ab hoc malo praecaveant, de tempore in tempus requisitae notitiae dandae praecipiuntur. 335. Comes Josephus Keglevich Commissarius sanitatis; omnis cura in Pestem et IiUem avertendam habenda. Conci. Cons. die 18. Novb. 1746. (In seq. M. R. ddto 14 Novb. 1746.) Exorta in comitatu Unghiensi loco Hanajna vocato mali epidemici quapiam suspicio­ne, quae tamen successive denuo evanuit, benigne rescribitur : siquidem Commissio in Re Sa­nitatis ordinata a longiori jam tempore non consedisset, sed et dictae Commissionis prae­sidium per promotionem Comitis Leopoldi de Nádasd defacto vacaret; ideo pro praeside antelatae Commissionis Comes Josephus Keglevich benigne denominatur, et clementer committitur, quatenus idem, ipsaque Commissio praecavendo quovis in re sanitatis malo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom