Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

222 et antevertenda actu grassante pecorum lue, vigilem curam adhibeat, et frequentius etiam consideat. Ipsae vero regni jurisdictiones in praecavendam et suprimendam nimium invalescentem luem pecorum, omnem possibilem adhibeant curam. 336. Juramentum pliarmacopoeorum, chirurgorum, balnea­torum et obstetricum adurgetur. *) Conci Cons. die 3. Januarii 1747. Meminerit Magistratus, qualiter superioribus jam annis ad tollendos nota­biles, qui ob inscitiam pharmacopolarum, divenditaque corrupta saepius medi­camenta emergunt defectus, dispositum fuerit: ut pharmacopoeae, ubi haben­tur , debite annue visitentur, pharmacopolae examinentur, et pro casu, quo hactenus juramentum non praestitissent, idem pro more alibi quoque observato, ab iisdem desumatur, ac super his omnibus relatio de tempore in tempus Con­silio huic Locumtenentiali submittatur. Cum autem non constet, num huic ad conservandam publicam salutem directae dispositioni ubivis locorum debite sa­tisfiat, graves interim non modo inter pharmacopolas, verum chirur­gos quoque et balneatores, artem chirurgicam exercentes, nec non obstetrices errores invaluisse observentur. Ideo hisce intimandum esse duxit Consilium Loc. Regium, quatenus super eo, quot in gremio Jurisdictionis pharmacopoeae reperiantur, numve eae­dem juxta praeatactas priores dispositiones de anno in annum , et per quem vi­sitentur , in qualive statu repertae fuerint et actu existant, ac num ipsi etiam pharmacopolae juramento adstricti sint; non absimiliter, quot chirurgi et balneatores, nec non obstetrices in gremio Jurisdictionis degant et com­morentur, / et num dictae obstetrices instructae et juramento obstrictae sint? Consilium hoc Reg. Locumtenentiale genuine et specifice quantocius in­formare noverit, nec intermittat. Datum Posonii ut s. / TABELLA. Demonstrans, quotnam in comitatibus et civitatibus infrascriptis reperiantur pharmacopeae , quando visitatae , in qualive statu repertae sint, numve phar­macopolae juramento obstricti? quot item chirurgi et balneatores, nec non obstetrices instructae et juramento obstrictae. In comitatibus et civitatibus Pharmacopoe nro quot? quando visita­tae, et in quali statu existant? Pharmacopo­lae juramento obstricti Balnea­tores nro. Chirurgi nro Obstetrices instructae et juramento obstrictae Tirnaviensi 4 Pro earum vi­sitatione dies 20. Oct. 1745. anni destina­tus fuerat, sed ob alia inter­currentia pu­blica terminus differri debuit. 4 una cum Soc. Jesu, quae ta­men jam ces­savit. 1 6 Principalio­res 2. subal­ternae 3. De posterio­ribus non de­claratur , num instructae et juramento ob­strictae sint? *) In sequelam intimati hujus, submissae officiosae relationes, ex parle Commissionis sanitatis in unum collectae, tabellari forma hic — sistuntur ideo , quoniam authen­ticam praebet status medicinalis aevi hujus rationem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom