Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

158 190. Victualia Tyrnaviam cum praecautione advehenda. Conci. Cons. die 20. Ang. 1739. (In seq. M. R. ddto 17. Aug. 1739.) Comitatui Posoniensi serio intimari praecipitur, ut idem cum debitis praecautionibus victualia quidem pro Tyrnaviensium subsistentia requisita . ad competentem distantiam con­vehi , ibidemque venum exponi, pecuniam vero idcirco recipiendam praevie ad acetum collocari faciat, alias tamen praefatam civitatem in ejus terreno ita debito cum rigore cinctam et custoditam servet, ne modus sit communicationem quampiam cum aliis habere. Illud por­ro, ut ibi degentium quis, hoc tempore ad subeundam contumaciam alicubi admittatur, re­pugnat principiis in rebus sanitatis habitis, et vel ideo admitti nequit. 191. Chirurgus Kaintz visitationem locorum instituat. Cond. Gons. die 3. Septbr. 1739. (In seq. M. R. ddto 31. Aug. 1739.) Clementer committitur, quatenus chirurgo K a i n t z vocato ad omnia cubicula in arce Szomolány habita, in praesentia unius officialium comitatensium pateat accessus, contra castellanum vero praefatae arcis promerita poena decexnatur ; caeterum qualiter et quorum locorum visitationem memoratus chirurgus ad ^praesens in Posoniensi comitatu instituerit, quidve in iisdem repererit, desuper proxime Sua Majestas SSma informetur; chirurgus vero, ubi quid suspecti evenerit, mox exponatur. 192. Mund ina e publicae iterato interdictae. Conci. Cons. die 5. Septbr. 1739. Licet quidem circulariter per universum regnum ob modernas luis pesti­ferae circumstantias ac antevertendum ex hominum commixtione facile emer­gens majus infectionis periculum publicarum nundinarum celebratio interdicta haberetur: observaretur tamen compluribus in hujus regni comitatibus et di- strictibus ejusmodi nundinas publicas, cum publicae salubritatis majori adhuc periculo celebrari. Proinde serio ac districtim moneri, ut praeter hebdomadales consvetas, annuales publicae nundinae nullatenus celebrari attententur, neque incolis aut quaestoribus ad eas pergere cupientibus passuales extradentur, verum eo facto impediantur et prohibeantur. Datum Posonii ut s. 193. lioci Istvánfalva et Cseszte infecti. Conci. Cons. die 13. Septbr. 1739. (In seq. M. R. ddto 11. Septbr. 1739.) Cura contagionis malum non tantum Tyrnaviae ulterius serperet, sed etiam in Cseszte erupisset, clementer committitur, quatenus non solum ad lineas Posonienses diligentissime attendatur, verum etiam dictum Cseszte, Istvánfalva, ac civitas Tyrnaviensis, aliaque loca, unde malum contagionis propagari posset, ita clausa serventur, ut appropinquante vin­demiarum tempore, hominum commixtio evitari valeat. 191. Tertius quoque chirurgus in comitatum Posoniensem exmissus. Conci. Cons. die 18. Septbr. 1739. (In seq. M. R. ddto 15. Septbr. 1739.) Clementer rescribit Sua Majestas SSma : quatenus oppidum Cs esz te ita cingatur et custodiatur, ut contagionis malum quocitius ibidem supprimi valeat; ad avertendum autem

Next

/
Oldalképek
Tartalom