Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

159 periculum, quod ex infectione antelati oppidi, nec non civitatis Tyrnaviensis , reliquis comi­tatus Posoniensis locis imminet, Comes Balassa cum magistratualibus personis comitatus Po- soniensis, omnem sollicitam curam adhibeat. Caeterum cum tertius jam chirurgus in comita­tum Posoniensem submissus haberetur, disponendum committitur, ut locis contagionis malo infectis eorundem auxilio sit provisum ; praeterea magistratui civitatis Modrensis praefato oppido Cseszte vicinae intimari praecipitur, ne Idem acatholicos quoque incolas, causa etiam exercitii eorsum sine legitimis passualibus admittat. 195* A passualibus literis nullae taxae desumendae. Conci. Cons. die 25. et 27. Septbr. 1739. Universis regni comitatibus reflexe ad priora mandata intimatur, ne a passualibus lite­ris, tanto minus a vi s i s sub gravi animadversione quampiam taxam desumat, — et signanter in comitatu Nitriensi, ne a testimonialibus super exacta in Tarnócz contumacia sive Commissa- rius ibidem constitutus, sive vero quiscunque alter quidpiam taxae nomine praetendat aut acceptet. 196. Officiales magistratuales observatam contagionem illico insinuent. Conci. Cons. die 2. Octbr. 1739. Communi popularique luis contagiosae malo inter caetera perniciosissi­mum sane est silentium, et ejusdem mali occultatio; hinc enim fit, ut cau­tissimi etiam, si in hoc aut illo loco contagionem erupisse ignorent, cum illius loci inhabitatoribus continuato commercio, et conversatione inscii in commu­nionem periculi vocentur, hacque ratione plene malum hocce de loco in locum propagetur. Hinc magistratus primum quidem in eo sollicitos et vigiles esse oportet, ut iisdem de infectione unius aut alterius loci illico constare valeat, mox autem et ubi infectio ejusmodi alterutri eorundem innotuerit, talis non modo in gremio sui idipsum currentare, verum et vicino comitatui notitiam dare teneatur et nullo modo intermittat. Datum Posonii ut s. 197. Subldtae duae pharmacopoeae Posonienses in unam re­ducantur , et quartam civilem sistant. Conci Cons. die 5. Octbr. 1739. (In seq. M. R. ddto 17. Septbr. 1739.) Clementer admittit Sua Majestas SSma, ut Christiani Walther civis et pharmacopo­lae Posoniensis apotheca stabiliatur, aliae autem duae per Philippum comitem Hornung, et Joannem Schwarcz antehac possessae, per Thomam Stahling apothecarium pretio comparentur, et in unam reducantur etc. Sicque quarta etiam apotheca Posonii servari ad­mittitur. 198. Praecautiones Marcliionatus Mora via e et Ducatus Si­lesiae. Conci Cons. die 5. Octbr. 1739. (In seq. M. R. ddto 2. Octbr. 1739.) Qualesnam ad avertendam luem pestiferam Patentes literae / in Marchionatu Mora- viae, Ducatuque Silesiae publicatae sint, fine eo benigne communicantur, quatenus eaedem per comitatus Moraviae et Silesiae conterminos indilate publicentur, ut sibi regni Hungáriáé accolae eatenus cavere sciant. / Wegen der Römischen Kayser- auch in Germanien, Hispanien, Hun- garn, und Böheimb Königlichen Majestät, als Königs in Böheimb und Marg-

Next

/
Oldalképek
Tartalom