Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

m tagionis malum facile attrahentium vetitam, ad loca etiam contumaciae advectio­nem, ulterius quoque stante, accurateque observando puncto primo memoratarum priorum Patentium literarum Nostrarum. 0 u a r t o: Siquidem hyberni menses jam advenissent, pro quibus militiae Nostrae maxima pars ex ratione ferventis cum Ottomannica Porta belli, in me­morato nostro Hungáriáé regno dislocari debet: ut eatenus quoque rei sanitatis omni possibili mqjlo sit prospectum, benigne resolvimus, et militiae Nostrae in­timari fecimus : ut priusquam illa ad hybernas stationes pergat, accurata ejus visitatio dietim fiat, non infecti, et sani comperti ab infirmis, et tanto magis ab infectis separentur, ac dimissis juxta elaborandas in concursu provincialinm nor­mas itinerarias ad hybernas stationes non infectis, et alias etiam sanis com­pertis; observata tamen, et horum decursu unius septimanae adTybiscum velMa- rusium, ex altera; ex hac vero Danubii parte ad Dravum, eventillatione, infecti, vel alias etiam infirmi; hi tamen ab illis separati, ex hac quidem Danubii inx Sclavonia, ex alia vero Danubii parte ad Tybiscum in modernis ejus stationibus relinquantur, donec reconvaluerint; quo facto ipsi etiam expleta tamen post eo­rundem reconvalescentiam quarantena, residuum legionis corpus ad hybernas stationes sequentur. Et haec, quae generaliter de militia in praedeductis sunt expressa, quoad singulum ejus individuum generalis nempe status personas, su­periores item et inferiores officiales, eorundemque quaevis impedimenta, et sar­cinas, nec non ipsos gregarios, prouti et rem tormentariam, currulem, navalem, et annonariam accurate observanda erunt. Quinto: In praenominatis comitatibus Bacsiensi, Csongradiensi, Bé- kessiensi, Csanadiensi, Aradiensi, Zarandiensi et Bihariensi, in quibus con­tagionis malum, uti praefertur, ad praesens jam erupit, cum aliquot saltem loca infecta esse dicantur, haec cointelligenter cum comitatensibus, militia antelatis comitatibus illocanda, cingi. iisdem nihilominus necessariis ad subsistendum mediis succurri, in reliquo autem omnis cum eis communicatio praecludi debebit, ut sic in reliquis dictorum comitatuum locis mansura militia subsistentiam suam absque infectionis periculo habere possit. Sexto: Impedimenta equestris et pedestris ordinis legionum, nec non generalis status personarum, quae quotidiano usui non deserviunt, in fortalitiis relinqui jussimus, ut tanto facilius indispensabilium vecturarum, et praejunctu- rarum onus supportari queat, circa quarum permutationem hoc observandum erit, ut relictis ex altera Tybisci et Marusii, ac respective Dravi parte currubus et praejuncturis illarum partium, impedimentisque non infectis ad hanc dictorum fluminum partem transportatis, ibidemque depositis, pro illis competentes currus et praejuncturae ex partibus non infectis mittantur, mediantibusque illis ulterius devehantur. Septimo: Haec, quae ad conservandam communem salutem, averten- dumquc contagionis malum his patentibus literis sunt expressa, prouti et id, quod militares officiales sive propriae commoditatis, sive aliorum negotiorum causa ab exercitu, vel ex hyemalibus etiam stationibus Viennam , vel alio pergere vo­lentes, medio commendantis generalis ad Consilium Nostrum Aulae bellicum re­mitti idcirco debeant; militiae etiam Nostrae in hybernis stationibus futurae publicari faciemus, eo superaddito, quod illis, qui praeattactas salutares dispo­sitiones non observabunt, per loca transitus ulterius proficiscendi via nullibi pa­tebit, et si vi transire attentaverint, medio constituendarum in ejusmodi locis militarium, vel alterius etiam ordinis vigiliarum trajicientur, illi porro, qui non observatis praerecensitis praecautionibus ad loca, quae alias ipsis non patent, clam subintrare attentaverint, praevio summarissimo processu. rei gravitate id exigente, poena quoque laquei afficientur: quod etiam de personis non militari-

Next

/
Oldalképek
Tartalom