Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

HO bus intelligendum est. Quapropter vobis, et vestrum singulis, quibus supra, hisce benigne simul ac firmiter committimus et mandamus, quatenus praemissa omnia in hoc comitatu vestro celeriter publicare, et quam exactissime pro sub­strati nempe negotii gravitate in medio vestri observare, perque vobis subordi­nates accurate observari, imo exequi facere debeatis, et teneamini, publicae saluti, communi bono, propriaeque conservationi vestrae taliter etiam consul­turi, et omni meliori modo prospecturi: de cunctis autem, quae in hac re sa­nitatis, deinceps etiam occurrent, prouti et si in hoc etiam comitatu vestro unum aliumve locum contagionis malo infici contingeret (quod tamen Deus misericor­dissime avertere dignetur) de eo quoque fidelem ac genuinam relationem de tem­pore in tempus Nobis quidem medio Regiae Cancellariae Nostrae Hungarico-Auli- cae, praeterea vero et Regio Nostro Locumtenentiali Consilio facturi. Datum Viennae ut s. 132. Praeses commissionis sanitatis regni Primas. Mundationis ordo infectarum doinoruin. Regnicolarum e locis sanis ad reliquas provincias ad­missio. Conci Cons. die 14. Novb. 1738. (In seq. M. R. ddto 10. et 11. Novb. 1738.) 1. Intuitu Commissionis sanitatis altissima norma J observanda. / Carolus VI. In continuationem eorum, quae Regio isti Nostro Locumle- nentiali Consilio sub 3. currentis hujus mensis perscripsimus, ulterius hisce be­nignissime significandum habuimus: quod clementer omnino cupiamus, ut Judex Curiae Nostrae Regiae ad commissionem sanitatis Posonii institutam etiam adhi­beatur, et in illa, in casu absentiae aut alterius impedimenti Primatis regni Hungáriáé, ipse praesidium gerat. Datum Viennae ut s. 2. In continuationem eorum, quae in re sanitatis hactenus jam perscripta sunt, hisce annectitur / exemplar, ordinem mundandarum malo conta­gionis infectarum habitationum, nec non servandae contu­maci a e complectens, in quo specifice deducitur, quod in locis pro servanda contumacia designatis, medici, chirurgi aliique administri sint ne­cessarii : Qualiter item, et cum quibus praecautionibus personarum non minus, quam et rerum contumacia subeunda, prout et infectorum domus purgandae; in annexo proinde exemplari deducta ad statum notitiae eum in finem communicari, ut pro casu (quod divina bonitas longe avertat) hocce contagionis malum in istis pariter regionibus semet in futurum insinuaret, qua ratione securitati vicinorum locorum prospiciendum habeat, quomodove domus fors inficiendae, purgandae sint, magistratui in antecessum innotescat. Datum Posonii ut s. / Mundationis ordo infectarum domorum et habitationum, nec non lazarethorum: qualis anno 1713 Viennae et in Austria adhibitus fuerat. De mundationis inspectore, obligamine, et incumbentia mundationis inspecto­ris , et hujus adjunctorum. Hic inspectionem habuerat occasione mundationis illorum cubiculorum, et domorum, ex quibus vivi, aut mortui infecti, in lazarethum delati sunt, et erat juramento obstrictus, qui: Primo: Se ab omni sanorum et non suspectorum hominum consortio ab­sentet.

Next

/
Oldalképek
Tartalom