Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Caroli VI. imperatoris et regis
101 aut districtus, ex quibus praefacienda contumacia advenerat, non redeat, nec per illorum, velut suspectorum loca, quantumvis sana iter facere attentet, secus namque contumaciam noviter ordiri, et denuo explere obligabitur; res porro secum ad locum contumaciae ex speciebus simpliciter non interdictis delatas, juxta normam abhinc per Regnum jam publicatam, debite mundari procuret, easdemque de specie et quantitate extradandis passua- libus, quod sufficienter mundatae sint, inseri faciet; casu enim in contrario cum ejusmodi suspicionem trahentibus rebus nullibi admittetur, verum ad faciendam contumaciam denuo remittetur, et quia nonnulli charitatis Christianae immemores expleta semel contumacia, obtentisque passualibus, iis confisi, in loca etiam suspecta de et extravagari possent; ideo ejusmodi contumaciam explentes , quam et alii cum authenticis puncto earum patentalium 8-vo descriptis passualibus proficiscentes, in locis, per quae eosdem iter facere contigerit, locorum Magistratibus illas exhibebunt; visamque cum expressione adventus temporis, diei item et anni subscribi facient, ne secus huic ordinationi contravenientes, toties quoties repelli debeant; fraus denique, quae cum appositione visae intercedere posset, ut antevertatur, omni ejusmodi fraude nequiter, et fal s e apposita visa utens deprehensus, in persona quidem mox comprehendendus, incarcerandus, et macerandus, res vero secum habitae omnes confiscandae , mundandae et in pauperes dispendandae erunt. In 2-do porro puncto attactarum Patentalium, quo itinerantes extra liberas et regias civitates degentes, ad salvi passus literarum a processualibus Judicibus nobilium, et Juratis assessoribus expeditarum extractionem obligantur; cum observaretur, commeatum in tantum propterea difficiliorem reddi, quod dicti judices nobilium et jurassores in publicis officiis et persaepe privatis quoque suo distracti, et domo absentes aegre reperiantur; hinc ad facilitandum negotiatoribus et aliis viatoribus itineris cursum, quoad extractionem passualium nobilium observabitur, ut ubi commode iidem judices et jurassores ad manus haberi poterunt, ab illis, ipsis autem in loco , unde itinerantes proficiscerentur, non repertis aut non degentibus, praescriptae et puncto Patentalium 8-vo idaea- tae passuales a loci Judice et duobus juratis, locique parocho, ubi habetur, extradentur, quae pariter valebunt. Datum Posonii ut s. 11». Pestis in Dorosma et Féldeák. Conci. Cons. die 4. Octbr. 1738. (In seq. M. R. ddto 30. Sept. 1738.) Suae Majestati Sacratissimae relato existente eo: quod contagionis malum jam etiam ad possessiones Dorosma etFéldeak penetraverit, quarum prior in districtu minoris Cumani ae, posterior vero in comitatu Csanádién si sita foret. Respectu proinde possessionis Dorosma, ita benigne praecipiente Sua Majestate Sacratissima intimari: ut in casu , quo contagionis malum in Dorosma quoque erupisset, eandem possessionem ab aliorum communicatione secludi, inibi autem cum assistentia chirurgi eo jam exmissi ad tollendum talismodi malum, reducendumque prioris sanitatis statum, omnes necessarias dispositiones quam diligentissime observandas esse. Datum Posonii ut s. 130. Vindemiae in Austria et Hungária tempore pestis. Conci Cons. die 7*0ctbr. 173S. (In seq. M. R. ddto 2. Octbr. 1738.) Qui affuturae vindemiae causa in regnum nostrum Hungáriáé ex Archi- Ducatu nostro Austriae proficiscuntur, aut homines suos eo mittere intendunt,