Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

102 se apud constitutum in finibus Austriae sanitatis Commissarium pro obtinendis salvi passus literis insinuent, is vero eisdem petitas passuales literas denomi­nando in illis numerum personarum, quotve equos secum attullerint, et ad quae loca pro vindemiando proficisci velint, gratis extradare debeat; cum talibus autem passualibus literis praedeclarato fine in Hungáriám venientes, si inde eadem adhuc die, aut ad summum intra triduum a tempore discessus a finibus Austriae cum musto, et denominatis in praeattactis passualibus literis, per­sonis, ac rebus ad Austriae fines iterum revertantur, subscriptasque pro priori a constituto in finibus Austriae Commissario salvi passus literas ostendant, et neque suspectos infectionemque facile contrahentes effectus secum attulerint, absque novis ex Hungária accipiendis passualibus literis (cum temporis angustiis suspectum locum ingredi sint prohibiti) ex ejusmodi vindemiis in Austriam rur­sus readmittantur; illi porro, qui intra triduum inde non revertentur, nonnisi habitis a magistratu loci, aut comitatus illius, ad quem vindemiarum causa pro­fecti sunt, officialibus subscriptis salvi passus literis, in quibus rursus perso­narum numerus, equi, aliaque jumenta, res item non suspectae secum allatae specificari debent, intromittantur; ex Hungária vero in Austriam vindemiarum sausa proficisci volentes, non aliter in modofatam Austriam admittantur, quam si medio subscriptarum a magistratu loci aut comitatus ilius, unde veniunt offi­cialibus salvi passus literarum demonstrent, quod ex salubribus locis veniant, et per mera talia transiverint, aut in illis morati fuerint: Rascianis, Judaeis, mendicis, a militia dimissis, aut aliis denique vagabundis, et suspectis homi­nibus conformiter benignis Patentalibus etiam ab ejusmodi in Austriam inlro- missione exclusis. Datum Posonii ut s. 121 Physici et chirurgi morbum describant. Conci. Cons. die 4. Octbr. 1738. Ad procurandam ulterius, quantum vires humanae admittunt, pestifera lue correptis personis sanitatis restitutionem, sicque accelerandam Deo propi­tio locorum ob ejusmodi luem praeclusorum solutionem, et publicae saluti se­curitatem, Magistratui intimandum esse duxit Consilium hoc L. Regium: quate­nus per physicos, peritosque chirurgos, circumstantialiter, et genuine in morbos modernae contagionis, ac quam solertissime indagari faciat, quibus nam symptomatibus, talismodi contagionis malum singillatim quam­libet personam obruat ? qualiter item successive magis aut minus inva­lescat, et ingruat? cum quibus denique hi edicam entis et alexi-phar- macis hocce malum, quo melius et celerius curari et anteverti posse adver­terint ? et qualia in suppressionem et sublationem mali hujus adhiberi debeant anthidota? — Super his autem omnibus nunc quidem quantocius, expost autem de tempore in tempus genuinam indagantium physicorum et chirurgo­rum relationem Consilio huic L. Regio transmittere noverit et non intermittat. Datum Posonii ut s. 122. Budae commissio sanitatis». Conci. Cons die 7. Octbr. 1738. f (In seq. M. R. ddto 3. Octbr. 1736.) Cum necesse visum fuisset, ut Budae sub praesidio militari, una ex militari, camerali et politico mixta commissio sanitatis instituatur, quae ibidem non minus, quam et Pestini negotium sanitatis respiciat; proinde comi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom