Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

100 nullo securitas est, specificum enim pestis antitodum arcano et imperscrutabili Dei consilio adhuc latet. Quia vero pestilentiale miasma non eodem semper gradu est, vel respectu propriae activitatis et deleteriae efficaciae, vel respectu constitutionis illius cor­poris particularis, cui fuit communicatum, hinc est quod aliqui etiam peste infecti, vel solis viribus naturae curentur, vel legitima me­thodo tractati morbum evadant, alii etiam inter infectos tuti praeser­ventur: tritum enim illud Aristotelicum sano modo intellectum et explicatum in hoc quoque casu verum est: quidquid recipitur ad modum reci­pientis recipitur. Hinc elucet universalem methodum curandi pestem frustra quaeri, omnes vero possibiles combinationes indagare et proponere, si non impossi­bile, saltem est difficillimum, cum a prudenti et docto medico in arena capien­dum sit consilium; tamen attenta naturae methodo, cujus solis viribus hic mor­bus aliquando superatur (ut superantur plures alii morbi acuti) patet ex accurata observatione liberam et halituosam universi corporis transspirationem una cum tempestiva bubonum eruptione conjunctam, eorundemque bubonum laudabili maturatione istud negotium a natura provide et valide ope­rante, perfici, quod quidem propositam de natura miasmatispestilentialis idaeam maxime confirmat; hinc si ad hanc normam remedia in peste ordinanda sint, haec sine tumultu diapnoica esse debent, et gangronosae sangvinis cor­ruptioni quam maxime resistentia; quae vero sunt bezoardica et alexi- pharmaca, inter quae subtilia, acida vegetabilia palmam ferunt, uti est optimum ex vino acetum vel theriaca ipsa vel plantis balsamicis et sic dictis alexipharmacis impraegnatum, et modica portione camp horae exalta- tatum, quod genus remedii tam in praeservatione, quam in ipsa curatione lo­cum habet. De venae sectione et vomitoriis decernere valde anceps et periculosa res est, et nisi in prima periodo praecipitis morbi (quaefere semper negligitur) ut plurimum exitiosa. Manet igitur unicum et securissimum pestis praeservativum exactissi­ma, et rigorosa contagii vitatio; arcere enim a propriis confiniis pestem multo facilius est, quam eandem semel admissam profligare. Garellius. 118. Emanatae patentales dilucidantur. Conci. Cons. die 23. Sept. 1738. In ordine ad ea, quae in re sanitatis ad evitandum et reprimendum re­spective contagionis malum recenter sub 3. et 16. currentis mensis intimata sunt, in quamtum puncto 1. communicatarum Patentium literarum et respective postremo expedito Intimato, quibusvis, seu ex locis infectis, seu ex vicinia eorum, notanter ex Transylvania, Temesiensi districtu, Aradino item et Sze- gedino, nec non ex Bacsiensi et Békesiensi comitatibus, in ulteriores Regni hujus Hungáriáé comitatus et districtus iter facere volentibus, esto fidedignis passualibus provisis, Contumaciae loca praescriberentur. Id quoque exacte ob­servandum erit; quod postquam quis ad unum aut alterum contumaciae locum fine eandem ibidem explendi, seu ex loco jam infecto, seu adhucdum sano, viciniori tamen, et in eodem comitatu vel districtu, velut suspecto descende­rit , is et omnis talis expleta 42-orum dierum contumacia, obtentis- que eatenus sufficientibus passualibus, si abinde in ulteriores Regni comitatus

Next

/
Oldalképek
Tartalom