Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Caroli VI. imperatoris et regis
99 test, imo acutissima et atrocissima, in qua nempe naturae fatiscenti tempus non relinquitur, ut contractum pestilentiale virus per excitatos bubones expellat , qui bubones saepe in peste observati sunt salutares; quamvis igitur quaelibet pestis suo quodam jure febris maligna pestilentialis dici possit, non omnis tamen febris maligna, pestis est: igitur brevis morbi periodus, frequentia funerum , et late dilfusum brevi tempore contagium, pestem constituunt, cum qua tamen saepe aliarum febrium malignarum symptomata ad majorem perniciem copulantur: ut sunt gravissimae cephalalgiae, assiduae vigiliae, insignes virium prostrationes, deliria, convulsiones, lipothymiae, vomitus enormes, haemorrhagiae et similia, quae communia cum febribus malignis quibusdam symptomata, primo ingruentem pestem ita larvant, ut non modo penes ignarum vulgus, sed apud ipsos medicos vel minus attentos, vel vulgari errori nimium faventes, sub fallaci perniciosa- que specie simplicis epiderniae tam diu lateat, donec per inanem fiduciam neglectis debitis praecautionibus late serpente et confirmato contagio non unus modo alterve pagus, in quo forte sufflaminari facile potuisset, sed integrae Provinciae irreparabili strage devastentur; cujus luctuosi eventus exempla omnes ferme pestes, quae Europam nostram afflixerunt, et quarum historiae posterum memoriae scriptis sunt commendatae, praebuerunt, et nos quoque in Transylvanica et Temessiensi novissime experti sumus, quae pluribus recensere, nescio an magis pudendum sit, an dolendum! Cum igitur a viris doctissimis (quibus et ego assentior) nostris temporibus vix non ad evidentiam sit demonstratum : pestem non esse morbum Europaeum , id est in Europa nunquam suscitari, nisi ab orientali vel meridionali plaga (ubi endemius morbus est) sive per corpora viventia, sive per merces, sive quocunque demum modo communicato contagio ad eam deferatur: quae ulterius prosequi hujus loci non est, sufficiat nunc accuratis observationibus doctissimorum virorum, qui antiquissimas ab aliquot saeculis pestes Europaeas diligenti scrutinio investigarunt, nostras quoque addere, quas novissima Transylvaniae, et Temessiensis Banatus infectio subministravit: novimus enim omnes eandem exVallachia turcica tunc infecta primo in Transylvaniam per Vajvodam et judaeum cum familia illinc profugos, pervenisse, et denique ab ipsis militibus nostris, qui in Vallachiae turciae limitibus stationarii fuerant Temesium dimissis, primo suburbia illius fortalitii, postea civitatem ipsam, denique totam provinciam, late adhuc vagante contagio, infectam fuisse. Quamquam igitur justo DEI judicio adhuc incomperta sit specifica , et genuina virulenti ac pestilentialis illius mias matis natur a quod a cor p o re i m e c t o iri c o r p u s s ali u m susceptum tantos ac tam horrendos producit effectus, tamen an mis iisdem effectibus conjicere licet idem subtile admodum, halituosum sed summe acre et activum esse debere, quod in penetralia nostri corporis quocunque modo admissum et san- gvini communicatum, eundem brevissimo tempore inficiat et ad putredinem gangraenosam disponat, atque omnium ferocium symptomatum promptaeque necis in causa sit. Haec omnia paulo fusius, quam hujus scripti necessitas po- stulasset, prosecutus sum, ut solido hoc posito fundamento .vitandae et avertendae pestis vera legitima et forte unua ratio, iis quibus interest, luculentius constaret; quae quidem in eo quam maxime posita est: ut commercium qualecunque cum hominibus, locis, denique rebus omnibus infectis studiosissime et rigorosissime vitetur, semel enim admisso per incuriam contagio, frustra sunt omnia, quae spetioso titulo prophylactica seu praeservato- r i a dicuntur medicamenta, quae prope sunt infinita, et quorum ipse numerus inefficaciam arguit. Cum enim singula magnis encomiis jactentur, in