Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

97 qui contumaciam servant, ad consortium reliquorum loci ejus incolarum ad­mittantur, hoc vero contra omne servandae contumaciae institutum foret. Pro­inde Dilectio et Fidelitates Vestrae desuper quoque, ut nimirum Szolnokiéi non minus quam et Kecskemethini contumaciam subeuntes, et cum iisdem communi­cantes , ad reliquorum consortium non admittantur, verum seclusi custodiantur, requisitas intimationes celeriter expedient, et alias etiam quae pro conservanda communi salute salubriter sunt instituta, ubivis locorum quam exactissime obser­vari curabunt Eadem Dilectio et Fidelitates Vestrae. Quibus in reliquo gratia et clementia Nostra Caesareo-Regia benigne jugiterque propensi manemus. Datum Viennae ut s. 115. Passus in Slyriam. — Contumacia in Szánta. Uflcrae passuales gratis subministrandae. Conci. Cons. die 16. Sept 1738. (In seq. M. R. ddto 12. Sept. 1738.) Post interventam nuper, utpote ddto 3. Septembris mensis et anni laben- tium a Consilio hoc Locumtenentiali Regio communicationem Patentium ad an­tevertendum contagionis malum expeditarum, ex parte inferioris Austriae, pro admissione illorum, qui e comitatibus regni hujus Hungáriáé, nec non districtu Banalis jurisdictionis, cum nuper jam insinuatis passualibus literis, aliisque prae­cautionibus in praefatam inferiorem Austriam venire opus habent, determinare, sunt sequentia loca: R a i n nempe, Saiivitsch, Fridau et Rakers purg, dum igitur quis in Styriam admitti cupit, penes passuales contextu dictarum Patentium expositas, cumque accurata descriptione rerum et personarum expe­ditas, locumque unde quis veniat, quo pergat? et per quae loca transiverit, in­nuente , iter suum ad unum praeexpositorum locorum dirigendum habebit; alii enim cuncti ex Hungária vel etiam Croatia in Styriam passus, transitusque prae­clusi erunt. Caeterum, quamvis contextu memoratarum Patentium expressum habeatur, quod Passuales ex Hungária in Austriain venientium cum accurata descriptione personarum, et rerum penes habitarum, ac ejus quoque, dum quis in loco, unde Passuales literas accipit, fixum non habet domicilium, quamdiu in tali loco jam substiterit? expressione expediri, et neque militaribus officialibus ab exercitu Suae Majestatis venientibus absque eo, ut de expleta in aliquo designatorum ea- tenus locorum contumacia fidem faciant, per loca et comitatus regni Hungáriáé transitus concedi debeant; cum plurimis tamen factum fuit, quod passuales absque descriptione personarum et rerum, ejusque expressione, si aliunde ad­venit, quamdiu in eodem loco jam substiterit, iisdem extradatae, prouti et ab exercitu venientes militares oificiales, absque expleta contumacia per regnum Hungáriáé ad fines usque Austriae admissi exstiterint. Ne proinde praeinsinuati defectus imposterum eveniant, Comitatibus, liberis et regiis Civitatibus, seorsi- vae jurisdictionis Districlibus districtim intimari, quatenus ea, quae ad conser­vandam ulterius communem salutem provide sunt resolula et intimata, quam exactissime in gremio pariter praefatarum Jurisdictionum observari facere nove­rit, et non intermittat. Et siquidem pro majori oppidi Szolnok inibique habiti salis deposi- tori i, ac illorum, qui ex vicinis aeque ac longius dissitis regni Comitatibus fine Ev­eniendi salis eo confluunt, securitate, Altefata Sua Majestas SSina benigne applacidavit, ddtoque praesentium comitatui Heve sie ns i cum exteriore Szök­nek intimatur, ut 1 o c u s subeundae contumaciae inde trans-Tybiscum locum vicinum Szánt a vocatum transferatur, inibique requisitae commoditates^ 7

Next

/
Oldalképek
Tartalom