Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

93 Danubium influxionem tolli, et abrogari debeant, clementer et serio demanda­verimus : et quia ejusmodi contagiosam luem nihil adhuc remisisse constaret, imo ejusdem ulterior (quam Deus clementissime avertere dignetur) extensio prudenter metui posset. Hinc commnni omnium subditorum nostrorum saluti, et conservationi benigne prospectum iri cupientes, ad praecavendam, quae ex vicinia in viciniam sensim et contagiose subrepere, et in cummune exitium degenerare posset, pestiferam luem, praeter spiritualia ad placandam iram di­vinam directa, temporanea etiam media adhibenda, ulterius quoque decrevi­mus, et benigne resolvimus: Ut nimirum Primo. In antelato regno nostro Hungáriáé versus Transylvaniam, et Temesiensem districtum, Aradinum item et Szegedinum, nec non Bacsiensem, et Békesiensem comitatus, a vicinis regni Hungáriáé comitatibus ad certam di­stantiam designatis, et positis vigiliis, de tempore in tempus permutandis, me­dio earundem serio et districtim praecaveatur, antevertaturque, ne quis conta­gionis malo infectorum, inde in ulteriores regni comitatus, aut districtus per­gere possit, ejusmodi autem malo non infecti, ac idcirco fidedignis passualibus literis provisi, inde non minus quam et ab ipso exercitu nostro, ex altera Da­nubii parte venientes, militares quoque officiales cujuscunque characteris, et qualibuscunque passualibus literis provisi existant, ad subeundam in oppido Kecskeméth, aut Szolnokini, ubi nimirum propinguius iisdem erit (respectu illorum, qui ex Temesiensi districtu et Transylvania veniunt, hoc insuper ob­servato ut majoris securitatis causa contumaciam, illi quidem in Csanád, hi vero in comitatu Krasznensi, locoque Somlyó vocato subeant, priusquam Szolnokini, aut Kecskeméthini ad explendam talismodi contumaciam admittantur) vel vero dum quis ex Bacsiensi comitatu ad hanc Danubii partem tansire opus habet, Petro-Varadini quadraginta duarum dierum contumaciam dirigantur et adstrin- gantur, ac nonnisi ea expleta, inibique expurgatis, vel sufficienter saltem even- tillatis rebus penes ipsos habitis, cum dandis iisdem de expleta ibidem cotuma- cia testimonialibus, et inferius descriptis passualibus literis, inde ad alia sana Hungáriáé loca, et per haec ulterius pergere, ac proficisci admittantur. Ra- scianis autem, Armenis, Yalachis, mendicis et Judaeis ex locis contagiosa lue infectis, vel etiam suspectis, aliorsum admissio, prouti et mercium, ac rerum contagionis malum facile attrahentium, uti est pannus, gausape, lana, linea supellex, plumae, lectisternia, stupa et pelles inde advectio, etiam ad locum contumaciae simpliciter sit vetita; praeterea Secundo, alias etiam intra memoratum regnum nostrum Hungáriáé sine fide dignis salvi passus literis, in liberis quidem ac regiis civitatibus nostris ab earundem magistratibus, pro his, qui inibi fixum habent domicilium , pro aliis vero extra nempe praefatas civitates degentibus a processualibus Judicibus no­bilium, et juratis Assessoribus expeditis, (quod videlicet ex loco ab omni pe­stifera lue immuni proficiscatur) ad majorem aliquam distantiam tam ex hac, quam et altera Danubii parte, nullus transire permittatur; cujusmodi literae, si itinerantes per fortalitia nostra transire debent, eorundem commendantibus, alias vero locorum, per quae transitur magistratui exhibere facere erit necesse, quas si nihil suspicionis circa illas, vel etiam personas, aut res inibi denotatas et descriptas occurrat, ipsi Commendantes, et respective Magistratus subscri­ptione sua corroborabunt. Caeteroquin autem sine ejusmodi literis nullus ullibi locorum ad majorem aliquam (uti praemittitur) distantiam transire permittetur, et ad hanc dispositionem accurate observandam, debiteque exequendam prae­fati fortaliciorum commendantes, comitatuum, civitatum, et locorum magistra­tus, nec non terrestres domini peculiariter erunt intenti, debitamque, et con­gruam praebebunt assistentiam.

Next

/
Oldalképek
Tartalom