Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

ÍU Tertio. In locis autem actualiter pestifera lue laborantibus, ac infectis, vel expost (quod divina bonitas misericorditer avertat) fors inficiendis, infirmi, seu infecti a non infectis mox separari, iliorumque quoad spiritualia non minus, quam et temporalia debita cura geri debebit; ex ejusmodi etiam infectis, vel saltem suspectis locis nemo Christianorum, Armenorum, Rascianorum, aut Judaeorum, nec praetextu quaestus, neque aliorum negotiorum causa, imo nec alii per similia loca clam, vel palam ad loca salubria sub poena gravissima, amittendae nempe etiam secundum rei circumstantias vitae, amissionisque re­rum penes se habitarum proficisci audebunt: prout et sub pari poena, ex ejus­modi infectis, et suspectis, adeoque bannitis locis nullas omnino merces trans­portare, et adducere licitum erit; temerarii siquidem transgressores hujus, quaestor aeque, ac constituens, vel emptor, pro rerum circumstantia pari poe­nae, vitae nimirum et rerum amissionis, obnoxios semet efficient. Unde annua­les publicas nundinas, et fora quoque pecuaria in praenominatis non minus, quam et eisdem advicinantibus comitatibus, districtibus, civitatibusque ac lo­cis , praesertim quo Rasciani, Armeni et Judaei venire solent, pro hic et nunc ac usque ad ulteriorem eatenus subsecuturam benignam resolutionem nostram servari prohibuimus et suspendimus. Quarto. Et quia in defluxu quidem Danubii a Buda incipiendo usque Pe- tro-Varadinum, in Tybisco autem a Tokajino incipiendo usque ad ejus in Da­nubium influxionem praeter Csegheiensem, Szolnokiensem, Szentesiensem et prope Szegedinum habitos trajectus, in statu quo, adhibitis nempe custodia, et vigilibus relinquendos, reliquos trajectus omnes tolli, et abrogari jusserimus, comitatus regni Hungáriáé in defluxu memoratorum fluminum ex una et altera parte siti, non solum trajectus commemoratos realiter et effective tolli, et ab­rogari facient, sed et omni sedulitate ipsi quoque curabunt, ne extra trajectus pro publicis ulterius etiam relictos, et majoris inibi habendae securitatis causa sufficientibus vigiliis custoditos, particularium navibus quaepiam hominum per recensita flumina transpositiones fieri admittantur. Quinto. Supra autem Budam, in Danubio, et supra Tokajinum in Ty­bisco habiti trajectus custodiri pariter debebunt, et per illos etiam alii transvehi non admitti, quam qui fide dignis passualibus literis se se legitimaverint, quod ex loco sano veniant, et per mera talia transiverint. Peculiariter autem atten­dent Marmarossiensis, Szathmáriensis et alii Transylvaniae vicini comitatus, ne ex modo fata provincia in Hungáriám venire quis possit, quam expleta in praenominato Krasznensi comitatu, inibique designato eum in finem loco, con­tumacia. Sexto. Tecora demum, quae ex partibus contagiosa lue infectis, vel saltem suspectis appelluntur, ad Szolnokinum per ipsum fluvium Tybiscum una et altera vice pelli, et sic demum remanentibus ex altera Tybisci ripa homini­bus illa depellentibus, ex hac Tybisci ripa retineri, et alio depelli debebunt. Septimo. Pro his porro, qui ab exercitu nostro per Belgradum ex hac Danubii ripa ascendere opus habent, constitutum est, ut tales sive militares personae, vel alterius etiam conditionis existant, si non ad Belgradum, saltem ad Szalankament contumaciam expleant, et sic demum acceptis inde testimonia­libus, passualibusque literis, iisdem praeprimis quidem Petro-Varadini, dein vero etiam Eszekini, de expleta contumacia quoad personas suas, et res secum habitas fidem faciant, taliterque ulterius proficisci possint, et dimitti etiam debeant. Octavo. Siquidem provincia nostra inferioris Austriae in his calamitosis rerum circumstantiis sui pariter curam gerens, sibi admitti petiisset, ut his,

Next

/
Oldalképek
Tartalom