Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Mantissa

814 Gymnasium a sc fundatum A. 1617. inauguratum 1622 , concredidit Patribus Or­dinis S. Benedicti. — Confirmationales Urbani Nr. VIII. PP. in bullario haud re- peri ; fuerint hae pares iis , quas Universitati Pragensi restauratae fuit elargitus A. 1627. Vide apud Voigt. Prager Universitäts Geschichte. b) Pro erigenda Universitate Cardinalis Petri Pázmány ad Caesarem F e r d i n a n d u m II. et Hungar. Regem, memoriale. Anno 1635. P. P. Ad Catholicae Religionis incrementum, et culturam Ungariae, maxime opportunum iudicavi semper, ut Universitas erigeretur Scholarum, ad instar Graecensis; in qua Patres Societatis JESU, Theologicos ac Philosophicos cur­sus profiterentur. Detinuit conatus meos praeteritorum temporum calamitas. Nunc DEO benedicente, aliquibus facultatibus, ad fundationem et primae, et adhuc unicae in Ungaria Universitatis , instructus, libenter Ecclesiae DEI mea omnia accommodavi, ac fundationis Universitatis fundamenta ieci. Sola, post DEUM, Maiestatis Vestrae Clementia requiritur, qua et te­nuem meam fundationem ratificare, et Caesareis, ac Regiis Privilegiis ornare velit, iuxta tenorem, quem R. P. Rector Tyrnaviensis Maiestati Vestrae exhi­bebit. Quam gratiam , ut mihi ultima senectute conflictanti, largiri dignetur, maiorem in modum rogo ; neque me frustratum iri confido. Servet Deus Maie- statem Vestram diu felicissime. Posonii 27. Septembris Anno 1635. Augustissimae Maiestatis Vestrae humillimus et obsequentissimus Cardi­nalis Pázmány in. p. E collect. Josephi Podhradczky Exc. Camerae R. H. A. Rationum Officialis. c) Ferdinandi II. Imp. ac Regis Hungáriáé confirmationales. Nos Ferdinandus II. Dei gratia electus Romanorum Imperator semper Au­gustus. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus ex­pedit universis, Ab eo statim tempore, quo Divina favente Clementia plurium Provinciarum, Regnorum item, ac ipsius etiam Imperii Romani suscepimus Gu­bernacula , nihil antiquius, et prae oculis praesentius unquam habuimus, quam ut subditorum saluti imprimis et Provinciarum Nobis commissarum securitati, ita adiuvante Deo consuleremus, ut in iis consuinata quaedam virtutum omnium effloresceret dignitas, et Religionis Catholicae veritas, ubi vigebat, inconcussa persisteret, ubi labefactata fuerat, repararetur, cultus divinus ubique propa­garetur , status Ecclesiasticus simul et Politicus nativum sibi servaret splendo­rem , omnes denique industriae nervos eo contulimus , ut in omnibus Imperii, lurisque nostri Regnis ac Provinciis ea excogitaremus media, inandaremusqiie executioni, quae omnium sapientum virorum iudicio ad formandam, et in disci­plina Christiana continendam Rempublicain habita semper sunt efficacissima. Quapropter cum inter haec curarum Nostrarum aestuaria constituti, in eo con­sistere reperissimus omne Christiani hominis praesidium, ut literis omnibus cu­mulate instructus, Deo ante omnia, sibi postmodum, ac demum Patriae, Prin­cipique suo fidelem ac salutarem in omnibus pro suo statu, et professione na­varet operam ; conati sumus, ut in Regnis et Provinciis nostris publica magnis sumptibus erigeremus Seminaria studiorum, e quibus emenso literarum Curri­culo tam regendae in Civilibus Reipublicae, quam gubernandis in spiritualibus Ecclesiis utilissimi prodirent Administri. Imitati scilicet in hoc sumus gloriosae ac felicissimae memoriae Maiores nostros Ferdinandum I. Imperatorem , Avum nostrum, Rudolphum Patruelem, itidem Imperatorem, et ipsum etiam piissi- mae memoriae Parentem nostrum Carolum, Austriae Archiducem, quorum sin-

Next

/
Oldalképek
Tartalom