Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Mantissa

815 guli probe intelligentes, quantum ad Christiani Imperii Maiestatern conferat do­ctorum hominum copia, suo praesertim illo, ac nostro hoc etiam aevo per tot haereses calamitoso, non tantum illos Caesareo sunt complexi favore, sed sta­bilia etiam Gymnasia, et Universitates iisdem erexerunt. Non solum autem nos ipsi in persona, ut talia fierent, elaboravimus, sed reliquos etiam Aulae, et ditionum Nostrarum Principes viros, qui ad similia praestanda idoneis a Deo facultatibus instructi videbantur, exemplo nostro pro­vocavimus , ut et ipsi in sortem gloriosi nostri conatus accurrerent, quod et cumulate praestitum a pluribus magno animi gaudio vidimus. Raro, nec antea in Hungária viso exemplo enituit inter hos magni meriti Viros Principes Reverendissimus in Christo Pater Dominus Petrus , Sacrae Ro­manae Ecclesiae Cardinalis Pázmány, Archiepiscopus Strigoniensis , qui expe­rientia doctus, quantum contra grassantiurn Haeresum assultus, et contra quam­libet malorum turbam exacta litterarum omnium valeret tractatio, probeque iti­dem cognoscens, quantum per orbem universum in earundem litterarum huma­niorum pariter ac divinarum professione Patrum Societ. JESU valeret industria, iisdem Tyrnaviae, Civitate scilicet Nostra Regia, et Suae Dioecesis Strigonien­sis sat opportuna, studium generale, seu Universitatem iuxta Societatis Consti­tutiones , glorioso fundavit exemplo, et praeter priorem Collegii ab Imperatore Rudolpho secundo gloriosae memoriae de summi Pontificis concensu fundati, dotem, e proprio suo peculio, dedit etiam sexaginta millia florenorum in eius­dem Fundationem, assignavitque de facto in dotem syngrapham liquidi debiti a Nobis vel Successoribus, aut haeredibus Nostris persolvendi, ut sic in plenam Universitatis dotem, summa centum millium florenorum constitueretur. Ut igitur haec tam utilis, et necessaria fundatio, Nostra quoque Impe­riali ac Regia authoritate nixa, et firmior consisteret, et maiore dignitate efflo­resceret, memoratus Dominus Cardinalis debita cum Instantia petivit a Nobis, ut non modo tanquatn Rex Hungáriáé, sed etiam ut Electus Romanorum Impe­rator Gymnasium seu Universitatem in Regia et Libera Civitate Nostra Tyrna- viensi per ipsum erectam, approbaremus, simul, ac iuxta tenorem Fundationis suae Nobis exhibitum confirmaremus etiam, ac consvetis Academiarum Privile­giis exornaremus. Insuper ut eandem universitatem cum totali sua dote, ac Collegio ita in nostram, Successorum, Haeredumque nostrorum specialem reciperemus prote­ctionem, ut simul etiam omnibus demandaremus serio, quatenus ad gradus Academicos in Universitate Tyrnaviensi promoti, in aliis quoque Academiis, urbibus, capitulis, Ecclesiis, non secus admitti debeant, quam si in quacun­que antiquissima ac celeberrima Universitate dictos gradus Academicos fuissent consecuti. Bulla autem Fundationis , eiusdemque de verbo ad verbum expressus te­nor , quem sub sua syngrapha, et Sigillo pendenti authentico, Nobis confir­mandum transmisit in charta pergamena est huiusmodi: Nos Petrus miseratione divina Sanctae Romanae Ecclesiae Tituli Sancti Hieronymi Illyricorum Presbyter Cardinalis Pázmány etc. Saepe Nobiscum anxie expedentes qua ratione et Ca­tholicam Religionem in Hungária propagare, et Nobilissimae Gentis Hungaricae dignitati consulere possemus, etc. Nos igitur et dicti Domini Cardinalis precibus inclinati, et propensione Nostra ad bene merendum de re litteraria incitati, hanc Collegii Tyrnaviensis a fundamentis constructionem, eiusdemque Archi-Episcopalis Universitatis dota- tionem ratam et gratam habentes, per sacri quidem Romani Imperii fines de Caesareae; per Hungáriám de Regiae potestatis Nostrae plenitudine accepta­

Next

/
Oldalképek
Tartalom