Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)
Mantissa
813 tur et residua etiam quadraginta millia (e quibus solis pensioni Bursae S. Adalbert provisum in mille ilorenis volumus) a Sua Caesarea Matte ad bonorum utilium , aut census emtionern obtineantur, et elocentur. Quod si successu temporis, Deo Hungáriám a Turcico iugo liberante, opportunior urbs occurrat pro Universitate, liberum sit societati hanc nostram fundationem una cum Universitate alio transferre; dummodo tam extra Dioece- sim Strigoniensem non extrahatur, et Collegio etiam Tyrnaviensi prior sua fundatio permaneat illaesa. Si autem (quod Clementissimus Deus avertat) Universitas in Hungária continuari non posset,- sed iniuria hostium externorum, aut domesticorum, Patres Societatis ita exesse contingeret, ut spes alicuius brevis reditus omnino interciperetur, obligata sit in hoc casu Societas censum ac fructus praedictae summae capitalis in usum Clericorum Hungarorum erogare ita extra Hungáriám erogare , ut Sacerdotio idonei Iuvenes erudiantur, ac Sacris initati in Hungáriám redire sint adstricti. In casu absentiae Patrum Societatis ab Ungaria, si spes sit, nonnisi brevi annorum decursu abfuturam, servari volumns interea censum omnem ad reparanda post reditum Collegii damna (quae in huiusmodi moribus evenire solent) vel ad providendum personis alio migrantibus, censualem pecuniam applicari. Quod si vero post quotcunque annorum decursum in Hungáriám redire, ac Universitatem continuare societati integrum fuerit; volumus immutabiliter, ut, Clericorum educatione cessante, summae a Nobis assignatae fructus ad priorem Universitatis usum a Patribus Societatis applicetur, Uuiversitasqne continuetur. Tenebitur etiam Societas Tyrnaviae, hoc ipso praesenti anno Millesimo, Sexcentesimo, Trigesimo quinto, unum cursum Philosophicum inchoare, Successivis vero consequenter annis tres Philosophici cursus, una cum Ethica et Mathematica habeantur, cum duobus Scholasticae Theologiae Professoribus. Insuper unus Sacrae Scripturae Interpres, casuum alter, tertius controversiarum , sicut et linguae Sanctae Professor in hac Universitate sit; promotiones ad gradus Academicos more alibi consueto peragantur. Successoribus autem nostris Archiepiscopis Strigoniensibus, ac Sede vacante, Capitulo Stri- goniensi, etsi nullum aliud Ius in hanc Universitatem per nos erectam concedi volumus praeter eam, quae iure communi concessa est ordinariis locorum, eisdem tamen Successoribus, ac Sede vacante Capitulo Strigoniensi authorita- tein damus, ut obligationes hisce literis nostris specificatas, a Patribus Societatis JESU acceptatas, diligenter adimpleri et observari facere possint et teneantur. Salva tamen in omnibus Professorum quiete , salvo item lectionum cursu, et modo Societatis, quem iuxta suum Institutum in regendis servat Academiis. Successoribus item Nris, ac Sede vacante, Capitulo Strigoniensi Universitatem hanc valde commendatam esse volumus, commendamusque. Quae omnia, ut a nobis pura et sincera intentione religionis Catholicae promovendae, ac Patriae charissimae sublevandae fiunt, ita DEUM optimum ex animo precamur, odoretur sacrificium hoc bonae voluntatis, fundationique nostrae uberem benedictionem largiatur , ut Magnificum nomen eius laudetur, et glorificetur in aeternum. Datum Posonii in Curia nostra Archi-Episcopali XII. Mensis Maii Anno Domini MDCXXXV. (L. S.) Petrus Páz many S. R. E. Presbiter Cardinalis Archi-Episcopus Strigoniensis. Ex originali, quae habetur in archivo Exc. Cons. K. L. H. In pergaiuenta, pendenti Sigillo, zona sericea varii coloris. Fuit prius in archivo Universitatis capsa et j\ro I. Litera B. i’ráy. — Marcus Sillicus, A. Episcopus Salisburgen. Simili modo