Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Mantissa

805 Nr. IV. Documenta, quae ad Historiam Academiae Po son tensis spectant. a) Joannes Vitéz Archi Episcopus Strigioniensis Aca- d e in i a m Posoniensein Urbis Magistratui commendat A. 1467. Joannes miseracione Divina Archi Episcopus Strigoniensis, locique eius­dem Comes perpetuus, Primas hungariae, et vVpostolice sedis legatus natus, Prudentibus viris Magistro civium Indici ac i uratis civibus civitatis Posoniensis salutem. Credimus vos non ignorare, quod ex concessione sedis Apostolice, et voluntate serenissimi Domini nostri Regis institutum sit studium generale in illa Civitate, et ob eam causam de voluntate Domini nostri Regis transmisimus hinc doctores, ante omnia venerabilem fratrem Iohannem doctorem decreto­rum, et Magistrum sacre Theologie, et item magistrum Martinum, doctorem arcium, praeterea magistrum Petrum doctorem arcium et medicine, ut iam Do­mino annuente, in illa universitate, id, quod institutum est, execucioni de­mandetur , incipiantque lecciones. Brevi etiam temporis venturi sunt et alii doctores, pro quibus conducen­dis partim ad Italiam, partim ad Franciam misimus; quapropter rogamus vos, et ex potestate domini nostri Regis requirimus, quatenus, dum in medium vestri pervenerint, excipiatis eos cum honore, et pertractetis reverentes et cum ma­gna humanitate, nec permittatis illis a quopiam impedimentum dari, sed prout libertas a sede Apostolica illi universitati data et concessa exigit, ipsos et omnes alios doctores et scholares in cetum et numerum illius universitatis venturos, defendatis et tueamini contra quoslibet impetitores. Datum Strigonii sabbato proximo post festum divisionis Apostolorum, Anno Domini millesimo quadrin­gentesimo sexagesimo septimo. Autographum est in Tabulario Urbis Posoniensis. Lad. XXIII. N. 27. Vulga­runt Georg. Belnay Hist. Litterar. Bonarumque artium in Hungária in 8. Poson. 1799. pag. 37. et Georg. Gyurikovics Hesperus XXVIII. Band 1821. Jahrgang Beilage. 167. Seite. b) Idem Archi Episccpus P o s o n i i in gratiam Univer­sitatis, Vicariatum erigit Anno 1469. Joannes Dei et Apostolice sedis gracia Archi Episcopus Strigoniensis, locique eiusdem Comes perpetuus, Primas Hungariae, et eiusdem sedis Aposto­lice legatus natus. Notum facimus omnibus subditis nostris, sub iurisdietione nostra Dioece- sana constitutis, cuiuscunque conditionis et dignitatis existant, quod nos multis respectibus, ac rationabilibus et canonicis ex causis moti; precipue autem cupientes providere utilitati, indemnitati, ac saluti nonnullorum subditorum nostrorum, qui a sede nostra longo spacio terre distare videntur , parcereque volentes illorum laboribus et expensis; quos iniuriam pati, vel iura sua vindi­care velle contingeret; preterea pro commodo, et meliori ac salubri statu Ve­nerabilium, nec non Magistrorum et studentium in hac Universitate studii gene­ralis Hystropolitani de novo instituti, pro tempore commorandum, ne iidem relictis studiis eorum in casibus, vel causis emergentibus, ad nos, seu sedem nostram semper recurrere cogantur, confisi de prudentia, legalitate et integri­tate Ven. Fratris nostri Georgii Prepositi huius Ecclesie Posoniensis, sive Hystropolitane, Vice-Cancellarii eiusdem studii generalis , eundem, matura de­liberatione prahebita , in officialem , seu vicarium in spiritualibus, tam in foro consciencie, quam in contencione, quoad ipsam Ecclesiam Posonienscm, sub metis et terminis infra denotatis, elegimus, fecimus, et constituimus per prae­

Next

/
Oldalképek
Tartalom