Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Mantissa

806 sentes, dantes et concedentes eidem plenam auctoritatem, quae similibus officia­libus de iure dari et concedi consvevit, in omnibus casibus, et causis spiri­tualibus tam civilibus, quam criminalibus cognoscendi, iudicandi, processus iuridicos faciendi, sententias fulminandi, de cirminibus inquirendi, divini cul­tus defectus et negligentias, et vitas vitiosorum reformandi, et si opus fuerit, castigandi, sententias interlocutorum definitivas, penales, et privationis ferendi, latasque execucioni demandandi, si modo non fuerit ab huius modi sententiis, vel aliqua earum, iuridice ad sedem nostram appellatum, cui quidem appel­lationi , cum de iure facta fuerit, in omni casu, et causa deferre teneatur, aliaque omnia, et singula faciendi , et agendi, et consequendi, que ad huius- modi officium quomodolibet, de consvetudine bona, vel de iure spectare de­bent, et possunt. Termini autem, seu mete iurisdictionis sue sint in superiori Dioecesi no­stra , quam fluvius Wagh , ab alia parte inferiori disterminat, ita, quod inci­piat iurisdictio ipsa a flumine Wagh secundum fluxum eius, usque ad Danubium, et tendat usque ad metas Moravie, ac deinde secundum cursum fluvii Morva sub castro Teben in Danubium cadit. In Insula autem Challokeoz ipsa iurisdictio in tantum se extendat, quantum protenditur Iurisdictio Archidiaconatus Posoniensis. Quo circa vobis honorabilibus fratribus nostris capitulo dicte Ecclesiae Posoniensis, seu Hystropolitane , omnibus Vice-Archi-Diaconis nostris, Ple— banis, ac Ecclesiarum parochialium quarumcunque Rectoribus, item cunctis No­bilibus, ac toti populo, et universe plebi Dioecesis nostre, sub prefatis ter­minis, ac metis inclusis, harum serie firmiter percipimus et mandamus: quate­nus a modo in posterum, prefato Georgio Praeposito, Vicario et officiali ve­stro, in omnibus negociis et causis, secundum formam supra dicte institutionis, et dispositionis nostre, tanquam Indici vestro ordinario obedire et obtemperare, indicioque eiusdem astare, ac in singulis casibus, et causis, tam in forro con- sciencie, quam in contencioso ad eum accedere, et recurrere debeatis, nos enim, quos rationabiliter ligaverit, vel solverit, vel quos, iuris ordine servato, indicaverit, omnes sententias, quas rite iuste tulerit, ratas habebimus et facie­mus, auctore domino, inviolabiliter observari, quam quidem iurisdictionem et dispositionem nostram pro futuris temporibus etiam ad successores dicti Domini Georgii Prepositi, videlicet ipsius Eoclesie Posoniensis, pleno iure extendi vo­lumus, dummodo iurisdictione sibi in hac parte coliata non abutatur. Datum in dicta Civitate Posoniensi, sive Hystropolitana, die vigesima sexta mensis Apri­lis, Anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo nono. Originale habet Tabularium Regni Primatis. Confirmation ales eiusdem Academiae Istropolitanae. c) Paulus Episcopus Servus Servorum Dei. Venerabilibus Fratribus, Archi Episcopo Strigoniensi, . . . Episcopo Qninqueecclesiensi salutem et Apostolicam benedictionem. Romanus Pentifex celestis regni claviger et Christi Vicarius pro­vide considerans, quod per litterarum studia profligatis ignorantie tenebris com­moda tam privata quam publica, spiritualia et temporalia proveniunt Universo, divinus cultus et fides Catholica augentur, animarum saluti consulitur, insur­gentes controversiae deciduntur, pax et tranquillitas terris conservatur, equum ab iniquo cernitur, non immerito illustrium personarum supplicat onibus pul­satus illorum votis aunuit, per que tanta bona cunctis provinciis fidelibus succe­dunt, et litterarum studio vacare desiderantium statui et necessitati providetur. Sane exhibita nobis nuper pro parte charissimi in Christo Filii nostri Ma- thiae Regis Hungáriáé jllustris petitio continebat, quod in Regno Hungáriáé

Next

/
Oldalképek
Tartalom