Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/2 (Budae, 1855)

Continuatio prima regiminis imperatoris ac regis apostolici Francisci (II.) I.

61 tur, quae ipsa mulcta, iterata praevaricatione exaggerari poterit. Si persona medica remedium notum fictitio nomine ocuitum exaggerato pretio venum expo­suisse , ultra legalem poenam, et exaggerati pretii restitutionem ab iis exigen­dam fraus per praeconem, et ephemerides ad notitiam publicam proferatur. §. 14. Non tantum Apotbecariis de illicita, quae per alios fiat, pharmaco­rum venditione querentibus, omnem juris assistentiam prompte impertientur Ma­gistratus civiles; sed etiam quique Medici, imprimis autem Medici magistrac­ies ad suum officium pertinere existimabunt, ut omnem sibi cognitam id genus praevaricationem ad civilem Magistratum referant. Caput II. De institutione individuorum pharmaceuticorum. §. 15. Institutio individuorum pharmaceuticorum inchoat partim apud jam approbatos, et jus venditionis publicae exercentes Pharmaciae Magistros, partim in Scholis publicis pharmaceuticis: absolvitur apud Universitatem quandam Di­tionum Austriacarum, quae eandem absolutam proprio Diplomate docet. Primi generis institutio tyrones, secundi practicantes Pharmaciae attinet. §. 16. Ouisque Pharmaciae Magister, qui sive propriam, sive alienam Pharmaciam administrat, habet jus suscipiendi, et instituendi tyrones sub condi­tionibus sequentibus: 1- o. Pharinacopoeus, qui per suos reditus non potest alere sodalem phar­maceuticum , non possit etiam tyronem instituendum et operis adhibendum, sus­cipere. 2- 0. Pharmacopoeus uno tantum sodali provisus non possit plures uno, tyrones servare. Tantum, si prior tyro quartum tyrocinii annum jam prope finitu­rus est, liceat illi novum, interea tantisper primis laboribus aptandum, as­sumere. 3- 0. Sin plures quocunque numero sodales servat Pharmacopoeus poterit duos alere tyrones, ita ut dum senior tertium tyrocinii annum inchoat, tunc ju­nior suscipiatur. 4- 0. Suscipiendus tyro sit annorum adminus 15 valeat auditu et visu, ha­beat et robur corporeum sufficiens ad ferendos Pharmacopoei labores, et mores probos, et idoneam aliquam mentis culturam, ac facultatum evolutionem, quam- obrem necesse erit illum, producere testimonium humaniorum Scholarum cum profectu absolutarum. 5- . Anni tyrocinii sunto adminus tres. Ultra quinquennium nullus Magister cum novitio tyrone, aut ejus tutoribus pacisci possit. 6- 0. Magister tyronem nullo modo cogito ad labores domesticos et servi­les ; sed unice tantum rebus et ministerio pharmaceutico impendito. §. 17. Ut hisce conditionibus tanto certius satisfiat, tyro semper suscipi­etur cum concsientia, et in praesentia Medici magistratualis, qui indagabit: an adsint conditiones recensitae susceptionem admittentes, et contractum inter Magi­strum et tyronis parentes, aut tutores initum subscribet; cujus unum exemplar apud eundem Physicum deponetur. Eidem competit jus inspectionis et investiga­tionis super tractatione tyronis, qua in re auctoritate sua Pharmacopoeum intra justos tutoriae praeceptionis potius, quam herilis severitatis limites continebit. §. 18. Praecipua Magistri erga tyronem officia sunt: ut eum ante omnia ordini in agendo, et munditiei asvefaciat, et eum pedetentim a faciliori doctri­na, atque labore manuducat ad difficiliores; ut tantum priora rite doctum, ad­mittat ad ulteriora; ut errantem docendo potius , quam reprehendendo corrigat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom