Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)
Regimen Francisci I. imperatoris ac regis
8i4 praecipue pro miserorum contribuentium bono, ut ut secus Pliarmaco- poeorum multis expensis gravatorum conservationi non minus prospiciendum sit. cessitale ulla eget, quam a veneno pestilentiae et porriginis tangi. A vero etiam plane abhorret, variolas per se ipsas nasci, v. c. per singularem victus consvetudinem , per cibos potusque, per ventos ac tempestatem ; sed potius caussam earundem in contagione esse ponendam , satis experientia docuit. Virus igitur variolarum istud contagiosum in pure continetur, sive id liquidum sit sive siccum ; in eo unice vis inficiendi inest *). *) Venenum in pure delitescens aut in homine variolis adfecto ipso aut in aliis hominibus rebusve, pure tali inquinatis, inest; quare si quis ab alterutro istorum contingitur , facilis inde consequi contagio potest. Scire porro oportet, aerem nullo plane modo venenum variolarum , quod contaminet, continere posse, cum istud in illius immensa puritate facile dissipetur; at in aere cubiculis incluso , atque putridis et pestiferis vaporibus ex variolis sursum sublatis repleto fieri facile potest, ut isti inquinent. Etiam contra veritatem est, aerem libere meantem ullo modo variolas de domo ad domum transvehere posse. Ne vel pestilentia quidem per aerem latius evagari valet. Contagio ergo in locum aliquem divulgatur, iterum minuitur, atque posthac redit insequenti modo: ab initio statim nonnisi unus homo a veneno alieno contaminari solet; hic primus rursus aliquot loci sui alios inficit, isti aliquot deinde plures , hi rursus multos atque isti postremi tandem paene cunctos ; tum perit venenum ac lues ; et post quatuor , quinque , sex vel plures demum annos veneno peregre adventitio nova iterum exoritur lues *). '") In mense Aprili anno 1788 ex Buttstadio venenum variolarum fuerat Vima- riam insitionis causa adlatum ; mense Majo permultis in liberis insitio est suscepta ; mense Junio fortuito casu evenit, ut aliquot variolis corriperentur; mense Julio circiter viginti sex; Augusto totidem ; Septembri centum et sexa- ginta novem ; Octobri ducenti et sexaginta ; Novembri centum et triginta ; Decembri triginta novem ; atque ex hisce sexcentis et quinquaginta variolae 50 necarunt. C. G u i 1. H u f e 1 a n d. Singuli ex variolis aegri, inquit I. C. G u e I. Junker, Prof, jam mense Aprili 1791 Halae fuere. Mense autem Maji demum lues latius divulgata in dies increvit. Vehementissime autem ea per menses Julii, Augusti et Septembris inprimis per Augusti saeviit. Progrediente autem magis magisque anno, ea quoque magis imminuta est (postremi sex aegroti in duobus fuere suburbiis). In mense Augusti non amplius fuit memoratu dignum , per unius temporis postmeridiani spatium duodecim plures- que , ex variolis mortuos , fuisse sepultos. Quocunque tu oculos convertisses , in conspectum tibi se obtulissent aut apparatus sepulchrales , aut facies lucubres , aut parentes , qui adhuc in metu ejusdem in suis rerum eventus versarentur. In familiis sexcentis felicitas domestica interrupta , in centenis brevius longiusve in tempus illa penitus eversa ; in aliquot omne in posterum aevum. Virus , quo primus ullus quispiam est inquinatus , ab hominibus , qui variolas habebant, locorum exterorum, plerumque in propinquo sitorum , ortum duxit. Lues autem exsistit per unum aut plures primum variolis adfectos. Unde experientiae quoque plane repugnat , eam subito vel uno impetu in locum aliquem invadere *). *) Etiam Medici Sarcon ius et Gattus id, quod experientia universa docet, confirmant, luem ex variolis unamquamque lente per aliquot paucos aegrotos, neque vero subito, exoriri. Contagio itaque nulla unquam ullibi in omnes fere invaderet, modone pauci primum variolis contaipinati integros inficerent; ex quo sane necessaria consecutione efficeretur , ut plurimi deinceps homines a variolis tuti essent *). *) Halae ergo anno 1791 si aedificium aliquod variolis curandis fuisset, ac pauci homines, quos virus variolarum ex locis circumjacentibus infecisset, et quorum numerus forte ad viginti vel triginta fuisset, a societate et usu integrorum fuissent segregati; tum evenisset profecto , ut bis mille , centum et viginti quinque homines a morbo terribilissimo , ducenti et octoginta vitiis corporeis , septem a caecitate , ac quadringenti et viginti septem a morte atro- cissima tuti conservarentur. Quare utne ulla paucitas hominum exitialem illam variolarum pestem et cum ea simul miseriam interitumque in universam incolarum concionem coetumque ac in