Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)
Regimen Francisci I. imperatoris ac regis
815 Ut abusus ille , quod per Pharmocopolas , praecipue vero Chirurgos juvenes vix legere, et scribere gnari, a consequenti Institutionis penes Regiam Uniliberos omnis auxilii inopes inferret, id cavere in neminis alius nisi Magistratus potestate est situm *). *) Nemo non ex variolis decumbens, qui consvetudine et consortione cum valentibus conjunctus vivit, atque alios veneno contaminat, vitam tot hominum periculo exponit maximo ; itaque idem publicam communemque perturbat securitatem ; quare penes Magistratum jus est, hominem quemlibet variolis correptum segregandi. Haec autem res ab illo maxime tum effici possit, cum aedificia variolarum morbo laborantibus recipiendis et curandis accommodate exstruantur ; porro cum ab eodem norma quaedam formularum , quibus , qua ratione sibi quisque a contagione variolarum cavere possit, docetur , publice edicatur *); atque lex sanciatur , unumquemque variolis inquinatum ab hominibus ceteris adhuc validis segregari et in illa aedificia recipi. *) Per hanc provisionis formulam , quantum fieri potest, est cavendum : utne homines intra definitum aedium illarum ambitum ab hominibus iis qui extra illas variolis corripiuntur , contaminentur ; ac si forte aliquot pauci homines , nulla plane eorundem cautionis regularum per negligentiain habita , fuerint infecti, ii tum, de quo jure querantur, non habent, si Magistratus ipsos securitatis universae causa , a communitate societateque valentium sejunctos in aedes illas variolarum causa jam antea exstructas induci jusserit. Etiam Magistratus potissimum foret, curationi ac custodiae eorum , qui in ejusmodi aedificium recepti essent, quam studiosissime consulere et maximopere videre, ut ne ullum quicquam virus ex illis aegrotis latius disseminaretur , atque in integros validosque deflueret. Nemo autem hic mihi objiciat, etiam ex variolis aegros in ipsorum aedibus ab omni consortione et convictu ceterorum adhuc validorum separatos manere , atque hoc pacto itidem propagatio veneni prohiberi posse ; huic equidem statim respondeo , executionem hujusce rei plurimis in casibus fieri nullo prorsus modo posse , atque centies majoribus obstructam esse difficultatibus, quam sejunctionem aegrotorum in aedificia hunc in finem seorsum exstructa , in quibus ordini , munditiae ac praecautioni exquisitissime locus est"). *) Huc quoque aceedit, quod Magistratus nullam plane fidem hominibus iis habere queat, qui in se ipsos incauti fuerint, hos cautionem erga alios esse adhibituros. Jam quoque satis exemplorum in promptu est, Magistratus bene de salute humana fuisse meritos, hom’nes pestilentia infectos et lepra inquinatos, posteriores potissimum in aedificia propria , quae nosocomia *) appellantur, ab integris segregari jubendo ; quo factum est, ut pestilentia et elephantiasis penitus exstirparetur. *) Saec. XIII. in Europa undevigesies mille , anno milesimo ducentesimo decimo quinto in Gallia sola supra bis mille nosocomia pro hominibus leprosis exstructa exstiterunt. Etiam ex vetustissimis jam temporibus leges de sejunctione morbo contagioso laborantium memoriae proditas legimus. In Levit, c. 13. v. 46 est: quamdiu macula leprae tn eo cernitur, pollutus esto, sejunctim ab ceteris habitato, srdem suam extra castra figens. Porro etiam reperiuntur exempla, homines variolis deformes jam a societate valentium, contagionis arcendae causa , fuisse sejunctos. In universa Anglia nova *), in America septemtrionali sita , atque decies centies mille homines complectens , variolis adfectos in ejusmodi aedes accipiuntur*"). *) Angliáé novae quatuor insequentes liberae respublicae sunt: Neuhampshire; Massachusets-Bay ; Rhode-Island ; et Connecticut. **) Etiam eadem consvetudo in Insula S. Domingo, teste Fossio, Medico , tenet.) Ex quibus itaque omnibus bene institutis id consecutum est, ut in Nova-Anglia universa nullum variolarum luis earumque devastationis cladisque vestigium reperia- tur ; homines nonnisi singuli ac perpauci ex intervallo per venenum alienum inficiuntur ; qui autem cum sine ulla mora a ceteris amoveantur , nunquam in ista terra ingenti ullae exoriuntur contagiones ; atque paucitas sane hominum ibidem exstat, qui variolis fuere adfecti *). *) B. VaterhuSius et D. Ramsaius , Medici Americani id testantur. Cum ergo in exstructione ejusmodi aedificiorum eo potissimum spectetur, ut sta-