Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

780 thegoriam fundationis, ad quam hoc vel illud Capitale pertinuerit, indistinctis et separatibus exemplaribus elaborentur, et submittantur; ne secus hic loci, ubi ex individualibus idmodi Consignationibus generales in unum contracte efformari debebunt, earundem separatio et compilatio longe majorem adhuc facessat la­borem. Caeterum quod Ratiocinii ordinem super proventibus et administratione Fundationum privatis patronis incumbente concernit, eatenus normam, quae sub 24. Aprilis 1792. Nro 8810. praescripta, Jussuque altissimo publicata fuit, ultro etiam in suo vigore relinqui, ac proin ad amussim observandam esse. Quocirca igitur Praetitulatis Dominationibus Vestris altissimo nomine Re­gio comittitur, ut benigna hac Resolutione iis, ad quos pertinet, publicata, omnimode ejus effectui intentae sint, eoque admittantur, ut specificae idmodi Consignationes juxta singulae fundationis Cathegoriam separatim confectae, quo citius exhibeantur, et horsum usque praescriptum ultimae Novembris a. c. ter­minum inomisse submittantur, denique praescriptus Ratiocinii ordo, rite et exacte observetur. Datum Budae ut s. 1417. Projectum Inspectionis Olorinorum a Comitatu Strigo« Biieusi (latum, Cone!. Cons. JW 20299. die 20. Sept. 1796* Comitatu Strigoniensi, objectum differendarum ad 4S horas sepulturarum mortuorum, qualiter nimirum relate ad diversas eatenus oc­currentes difficultates cumprimis in Pagis ad desideratum effectum dirigi valeat, gremialium suorum Physicorum o p i n i o n i, A) hanc autem relate ad adplicabilitatem deputationali discussioni B) subjiciente, hicque adjacentem R e 1 a t i o n em d e p u t a t i o n is, et Opinio­nem suorum Physicorum cum Tabella mortuorum /, et Instructi­one visitatoribus mortuorum danda / horsum praestante. Siquidem proposita hoc in objecto, quoad qualiter, et in quibus morborum generibus, etiam cum dispensatione praefixi temporis intervalli observandos hos sepultura­rum ordines, Instructionis puncta praeconceplo scopo, et Intentioni Consilii hu­jus Locumtenentialis Regii plene, et omni ex parte correspondeant; illa fine eo hisce transmittuntur, ut in quantum eadem pro ratione localium circumstantia­rum applicabilia forent, eorundem usum faciat. Datum Budae ut s. 4) Ad gratiosam Inclitae Universitatis sub Nro 192 hicce readvolutain determinationem, qualiter nimirum benigno gratiosae Excelsi Consilii Regii Lo­cumtenentialis ad Nrum 48 interventae ordinationis, sepulturam mortu­orum post 48 horas instituendam praecipientis, relate ad diversas eatenus oc­currentes difficultates, praeprimis in Pagis, desideratus procurari valeat effectus: non incongruam rem futuram judicavimus, si omnia ea, quae plurium populo­rum cura, circa hoc objectum hucadusque constituta sunt, fine depromendae no­strae humillimae Opinionis, Inclitae Universitatis provocato judicio, substraveri­mus sequentia : Communi hominum opinione omnes hi pro mortuis reputantur, in quibus cordis, et arteriarum sensibilis motus evanuit; respiratio desiit; nitor oculorum abscessit, corpusque totum jam rigidum et frigidum, prima cadaverosi foetoris signa spargit. Interea nihil certius est, quam quod omnibus fere his signis praesentibus, homo adhuc vivus, et his plerisque absentibus, irrevocabiliter mortuus esse pos­sit. Etenim, Aesculapii, Asclepiadis, Glinii, Democriti, aliorumque quamplurimo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom