Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

781 rum testimonia ari nos perlata sunt, quae incertam admodum hominum mortem, eorumque post plurium etiam dierum intervallum reductionem recensent, hinc apud graecos redivivi tales, speciali ritu in societatem viventium recepti, kuste- ropotmi nominabantur. Quapropter temporum horum legislatores, ut (horrendum dictu malum!) viventium utpote corporum inhumationem quo certius anteverte­rent, singularem, eainque religiosam sanxerunt curam, inde enim Romanorum lotiones et polincturae, Graecorum inclamationes, et t r i d u a - nus ante sepulturam luctus; Chinensium adhibitae acuum puncturae, aliarumque nationum ante cadaveris concremationem, praemissae digitorum abeissiones, nobis notae existunt. Sed et posteriorum tem­porum, adeo numerosi ex A s p h y x i a reviviscentium collecti asservantur casus, ut magnae in re literaria et experientiae authoritatis , Medicus U n c z er, non dubitaverit asserere, plures in hoc mundo viventes ex praematura inhumationc, quam propria sibi illata violenta nece, calculo eatenus ducto, desiderari. Evidentia proinde haec facta, omnes jam prope Europaeas nationes eo ad­duxerunt , ut sepulturam mortuorum, inter praecipua cultioris politiae objecta collocaverint. Facem quasi omnibus praetulerunt Leges ecclesiasticae, quae in Concilio Mediolanensi, opera et argumentis divi Caroli Boromaei, inhumationem mortuo­rum, nonnisi post efluxum duodecim horarum, imo, si subitanea quaedam mors intercederet, evolutis ex integro viginti quatuor horis, instituendam decreverint; ipsum quoque rituale Romanum, hominum repentina morte sublatorum, sepultu­ram eorundem in viginti quatuor horis defixit. Successere dein Hetruriae, Hi­spaniae, Galliae, Borussiae et Saxoniae reiterata Edicta, quae passim inhumatio­nem mortuorum ad 24 horas restringunt. Quia nihilominus frequentiori experientia comprobatum fuisset, moram 24 horarum, praecipue si defuncti cadaver nulla adhuc ingressae putredinis signa manifestet, ad mortem determinandam vel ex eo non sufficere, quod non raro post elapsam etiam secundam mortis putativae diem, adhuc vestigia qnaedain la­tentis vitae comparuerint, adhibitisque eotum convenientibus excitativis remediis, plenarius tam vitae, quam sanitatis reductus fuerit status. Hinc in Caesareo-Re- giis haereditariis Provinciis, et nunc recentius in inclyto hocce Regno Hungá­riáé, per clementissimam Regiam Ordinationem, sepultura mortuorum nonnisi post 48 horas consumanda praecipitur. Cum vero omnis Lex, ex congrua solum ad rem ipsam applicatione, utili— atem suam sortiatur, ita et praesens clementissima Dispositio Regia: tumulatio- nem mortuorum ad 48 us-que horas extendens, non eo stricto sensu suscipienda venit, ut pro ratione variarum circumstantiarum, tutior multo ab eadem suaden­dus non sit recessus. Quotidiani etenim casus , ubi cum vehementiori morbi cu- jusdam aggressione, lethalia symtomata, tanquam indubitati nuncii mortis, sibi mutuo ordine succedunt; non secus in morbis chronicis, dum ex longiori eorun­dem duratione, organa vitae subdolae suifodicantur, et aeger exhaustis tandem corporis viribus, lampadis adinstar exstinquitur; in his omnibus adeo nulla vitae revocandae spes superest, ut potius talia mortuorum cadavera, saepe jam post 6 aut 8 horas, tetrum putredinis foetorem spargere consueverint. Accedat his aestivus solis ardor, aut hyemis tempore intemperatus apud vulgum consuetus cubiculorum calor, tunc utique communis habitaculi athmosphaera adeo nociva evadet, ut totius familiae societatem in periculum conjiciat. In hoc attamen com­muni moriendi modo, plures Provinciae id solum constituerunt: ut corpora talia a i. Aprilis, usque 1. Octobris, post horas duodecim, dein a 1. Octobris, usque 1. Aprilis post viginti quatuor horas tumulentur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom