Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)
Regimen Josephi II. imperatoris et regis
69 Eapropter ad evitandas quasvis inutiles in hoc merito, atque nonnisi al- tissimum servitium retardantes scriptitationes huic Magistratui de benigno jussu Regio committendum habet Regium istud Locumtenentiale Consilium: ut nonnisi ea, quae formali lue intereunt pecorum frusta in Tabellis hisce exponantur, exmissis prorsus iis, qui morbo quopiam ordinario, aut senectute intereunt; eo penes dispensationis significationem subnexo: ut quamprimum lues in loco aliquo erumperet, eadem secundum omnes circumstantias, adjecta ipsa Physici investigatione indilate horsum repraesentetur. Porro ipsam hancce Tabellam luis pecorum isthuc submitti solitam, commode ad Columnas posteriores, velut caeteroquin Summarium reliquarum in se complectentes, juxta isthic adjacens Formulare / benigne reduci; cum alioquin parum intersit, quo mense et semestri, hoc, vel illud frustum, quod obtutui proponitur, interierit, dummodo summarius omnium aegrotantium, et exhis reconvalescentium frustorum sciatur numerus. Hinc ad ultro quoque vitandas quasvis hoc in merito inutiles scriptitationes eadem fidelia et illud clementer resolvit Sua Majestas SSma, ut tantum in casu eo, quo formalis lues pecorum in gremio Jurisdictionis alicujus grassatur, tabellaris de eo submittatur Relatio; si vero nulla per Dei clementiam lues grassabitur, simplex aliquot linearum Informatio, quod talis lues in gremio sui grassata non fuerit, nequaquam vero Tabella vacua, cujus rubricatio tempus, et labores peculiares exigit, et supervacaneas scriptitationes causat, uti hactenus factum est submittatur. Datum Posonii ut s. / TABELLA SEMESTRALIS pecorum et pecudum, equorum item aegrotantium, reconvalescentium et intereuntium pro I. vel II. semestri Anni T. In Comitatu T. vel Civitate T. £ pecorum u m n pecudum i a equoru m Causa et origo mali. Remedia adhibita et eorum effectus aegrotantium reconvalescentium intereuntium aegrotantium reconvalescentium intereuntium | aegrotantium reconvalescentium i i i ntereuntium J *5| J»? M JIS Jli M JIS Pecora . . . T. T. T. Pecudes . . . N. N. N. N. Equi .... • T. T. T. Summa . T. T. T. T. T. T. T. T. T. 1