Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)
Regimen Josephi II. imperatoris et regis
70 Pseiidomedici, Agyrtae et Carnifice» a cura morborum arcendi. Conci. Cons. M 8918. die 19. April. 1784. Siquidem e re communis salutis foret: ut latitantes passim in Regno ex ratione perniciosarum curarum suarum perquam exitiales A g y r t a e, nec non circulatores, venatores, carnifices, vetulae, circumforanei aut alterius speciei Pseudo-medici vel Chirurgi aboliantur. Eapropter Magistratui committendum esse duxit Regium hoc Locumtenen- tiale Consilium, ut de eo: an in gremio Jurisdictionis talismodi perniciosa individua et quae in specie reperiantur? pro incumbente sibi munere informare; ac quibus motivis talismodi hominibus in obversum praehabitarum Normal i u in dispositionum hactenus curae exercendae admissae fuerint? Relationem submittere noverit. Datum Posonii ut s. Acidulae Fiiredienses. Conci. Cons. «A? 8794. die 19. April. 1784. (In seq. M. R. Jli 3117. ddto 2. April. 1784.) Comitatui S z a 1 a d i e n s i. Accepit Consilium hoc Locumtenentiale Regium Relationem praelibatae Universitatis, quoad introducendam meliorem ad medicatas aquas Fiiredienses Politiam sub 28. Januarii a. c. isthuc factam, eamque ab hinc altissimo loco demisse repraesentavit. In ordine ad hanc visum est Suae Majestati SSmae, partim ad antevertendos hactenus practicatos Arendatorum excessus, partim etiam ad meliorem pro futuro ibidem confluenti Publico provisionem faciendam sequentia remedia, et respective regulas*) in posterum constituendas clementer decernere. Et quidem : $47. 4>) Summam curam Caesareo-Regiam in omnimodam fontis Acidularum F ii r e- d i e n s i u m regulationem , atque introducendam Politiam medicam — luculenter exhibent iterata Clementissima Mandata Regia et Intimata Consilii hoc circa objectum emanata , velut: M. R. ddto 16. Augusti 1783 .Vi 7595 et Intimatum Consilii ad Szaladiensem Comitatum dimissi ddto 9. Septb. a. c. M 8648, nec non Ursorium ddto 9. Decbr. a. c. et intuitu erigendi Pharm acopolii ddto 5. Januarii 1782 M 8419. M. R. ddto 6. Febr. 1784 .Vi 1399 el Intimatum Consilii ddto 15. Febr. a. c. Ai 5270. Non absonum erit, ex majoris molis pertractationum scriptis, illa — quae M e- dicinam attinent, — hic inserere : H Relatio Physici Comitatus Veszprimiensis. Inclyta Universitas ! Siquidem sub .Vi 8794 ddto 19. Aprilis 1784 gratiosissimum Intimatum ab Excelso Consilio Locumtenentiali Hungarico-Regio Posonii emanavit: ut inclyta Universitas Physicum ad fontem sotericuin Fiirediensem inviet, et submittat; ut videlicet in loco priusquam fons cooperiatur , aut aliquid ad effectum deducatur, ille observet : Num cooperta aqua majores vires medicatas habitura? num earum jacturam passura? aut priores conservatura sit ? Quam ob rem die 4. Maji officio functus sum , et praesentibus Reverendissimo Domino Abbate et Perillustribus Dominis inclyti Comitatus Szaladiensis Magistratua- libus, nec non Physico ejusdem Comitatus die 5. Maji comparenlibus ad ipsum fontem , sequentia reperi. Cum autem ad rectam opinionem de aqua hac concludendam multum referat > ut prius memorem , quae in repurgatione fontis et restauratione acta et reperta sint;