Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Josephi II. imperatoris et regis

04 ad sanitatem et formam corporis sexus sequioris generasse sequelas nullus non ignnorat, ejus e converso non usum cumprimis ad bonam corpo­ris constitutionem, et propagationem humanam quam plurimum conferre, in comperto foret. Hinc visum £st SSmae Suae Caesareo-Regiae Apóst. Majestati clementer statuere: ut in universis Orphanotrophiis, Caenobiis, et quibusvis publicis puellarum educationi destinatis aedibus, cujuscunque de­mum sortis thorax, ejusque usus actutum inhibeatur, et in universis quoque Scholis nulla foemella proles eodem praecincta suscipiatur, tolleretur. Datum Posonii ut s. 834. Regulatio Zingarorum: nec liis, nec bubulcis ac pasto­ribus carne peremtorum pecorum vesci licituiu. Conci. Cons. M 9817. die 9. Octbr. 1783. (In seq. M. R. A9 6558. ddto 12. Septbr. 1783.) Sua Majestas SSma novissimam circa meliorem gentis Zingarae regulatio­nem sequentibus punctis deductam elargiri dignata est clementissimam Resolu­tionem Regiam, et quidem a 1. etc. 18. Ut autem iis, quae prohibentur, eo certius medela adferri valeat, genti huic tam intuitu aliorum excessuum, quam signanter in eo invigilent Ju­dices locorum, an non aliqui ipsorum lue peremtorum pecorum, et pecudum (cujusmodi cadavera alioquin juxta praecedenter eatenus interventas Dispo­sitiones inhumari debent) carne vescantur? et si deprehensi fuerint, infligendis eisdem 24 baculorum ictibus puniantur, atque haec ipsa poena in re- labentes post exactos unius mensis in pane, et aqua carceres magistratuales toties quoties dictetur. Et quia id etiam publica notorietate notum esset, quod non tantum Zin- gari, sed etiam bubulci, et pastores carnibus lue peremptorum peco­rum vescantur, idipsum quoque interdicatur. Datum Posonii ut s. 835. lova tractandorum negotiorum ratione ad Consilium R. Si. H. introducta: Rei Sanitatis speciale Departamen­tum assignatum. Conci. Cons. A? 11202. die 17. Novbr. 1783. (In seq. M. R. ddto 24. Octbr. 1783.) AI.Novembris currentis anni alia tractandorum negotiorum ratio apud Regium Consi­lium introducta , Commissione Sanitatis cum aliis s y s t e m a t i c i s Commis­sionibus abolita, et prout caetera negotia ejusdem Consilii in classes (Departementa) drvisa sunt, ita etiam peculiaris Classis Rerum ad Sanitatem pertinentium constituta, et-uni de Consiliariis, qui de his ad plenum Consilium referat, assignata est. 836. Pro Sanitatis Passualibus Rumeliae unus Piaster pen­dendus. Conci. Cons. Ji? 12319. die 9. Decbr. 1783. (In seq. M. R. M 11588. ddto 21. Novbr. 1783.) Cum non exiguam utilitatem in Caesareo-Regios subditos, cum Gosypio quaestum exercentes, redundaturam clementer confidat Majestas Sua SSma per id, quod in Seres Rumeliae, loco respectu negotiationis cum Gosypio admo­dum celebri Vice-Consul Regius causas subditorum Caesareo-Regiorum cura-

Next

/
Oldalképek
Tartalom