Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Josephi II. imperatoris et regis

65 turus, ea cum conditione constitutus habeatur, ut eidem pro Passualibus Sani­tatis Fede dictis, et ad rationem singulae navis, aut plaustri hoc mercium ge­nere onerandorum expediendis, quaestores unum p i a s t r u m dependant. Da­tum Posonii ut s. Usus carbonum in cubiculis cautus sit. Conci Cons. A? 12487. die 9. Bcbr. 1783. Libera et Regia Civitas Soproniensis repraesentavit Consilio huic Locum- tenentiali Regio qualiternam apud certum gremialem civem suum, et Fabrum ferrarium in uno cubiculo insimul dormientes duo sodales, una cum Magistri filio, et uno tyrone, a vapore carbonum in cubiculo habitorum, suftb- cati, examines reperti sunt? Magistratui intimandum esse duxit Consilium Locumtenentialc Regium ut casum hunc per gremium Jurisdictionis notum publicumque reddere, atque cun­ctos gremiales suos incolas ab usu hujusmodi noxiorum carbonum severe praemoneri, et arceri facere noverit. Datum Posonii ut s. Consilium Reg. Locumt. Rung. Posonio Budam, Uni­versitas vero Buda Peslinum transferlur. — Cathedrae sine Religionis discrimine conferendae. Conci. Cons. A? 13966. die 9. Becbr. 1783. Majestas Sua SSma benigne decernere dignata est, Regium hoc Con­silium Locum tene ntiale; Cameram item Regiam Hungarico Aulicam, nec non Curiam Regiam primo, quo fieri potuerit tempore in Libera m R e- giamque Civitatem Budensem, velut ipsa vetustate, arceque Regia claram, ac versus Regni centrum commodissime sitam transferre, hocque pacto vota Regnicolarum identidem posita explere. Cum interim haec Ordinatio Regia id sequelae post se trahat, ut Regia Universitas, cum Academia Theresiana abinde removeri, et ad alia loca trans­ferri debeat; hinc relate ad hoc Institutum Eadem Majestas SSma benigne con­stituit , et quidem 1. Intuitu Universitatis, ut haec cum tribus suis Facultatibus quippe Juridica, Medica, et Philosophica Pestinum transferatur; Theologica vero nonnisi in iisdem deinceps existat locis, ubi Seminaria Generalia constabilita sunt. Sed et 3. In Universitate autem, locis item, ubi altiora tradentur studia, non modo toleratarum Religionum Studiosis, id ipsum alioquin exposcente ratione educatio­nis, copia studendi facienda, verum, et Professores pro Juridica , Medie a, et Philosophica Facultate, habita unice maxime idoneitatis ratione e quatuor Reli­gionum individuis indistinctim deligendi venient; quemadmodum vice versa cle­menter jussit Eadem Sua Majestas, ut etiam Protestantes in Scholis suis ac signanter Debreczini, Sáros-Patakini, Posonii, Sopronii, Eperjessini, ac aliis, excepto unice studio Theologico, Professores Catholicos a cathedra arcere neu- tiquam possint, aut debeant, quin potius in cunctis illorum scholis non studiosi modo catholici Studiis operam navare possint, sed et ad Cathedras admoveantur. Datum Posonii ut s. 839* Uuraiulae Rabiei Pharmaca inPliarinacopoeis praesto aint- Conci. Cons. A* 28. die 5. Januarii 1784. Quoniam de tempore in tempus scire intersit, an Pharmacopolae reme

Next

/
Oldalképek
Tartalom