Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)
Regimen Josephi II. imperatoris et regis
16 cum hoc pacto omnis etiam nexus cum extraneis Superioribus, aut quocumque alio nomine veniant, Conventibus, Communitatibus, vel religiosis aedibus simpliciter cessaturus sit; ideo districtim vetamus, ne dehinc ad Generalia Capitula , neque alias quasvis Congregationes extra haereditarias Ditiones Nostras Viri Religiosi exmittantur, hoc minus autem obedientiae Visitatores, Correctores, aliive id genus quoquo sub obtentu ab extraneis Superioritatibus acceptentur. Ita cum alioquin 5. Vigore existentis jam benignae Resolutionis cautum sit, ne alii pro Superioribus Conventuum ac Communitatum religiosarum, quam subditi Provinciarum haereditariarum Nostrarum, vel adminus alia ratione indigenae effecti deligi queant. Ex eo a modo imposterum Capitula Provincialia in Ditionibus Nostris celebrari clementer volumus: In quibus negotia ipsum Ordinem tangentia uti hactenus in deliberationem assumentur, praeterea vero in iisdem ad electiones quoque Provincialium, Superiorum, Definitorum, et quae id generis munia sunt, procedetur; quoties autem hujusmodi Provincialis Capituli in Regno Hungáriáé, Provinciisque adnexis celebrandi adfuerit necessitas, semper id ipsum praevie Regio huicce Locumtenentiali Consilio insinuare opportebit, neque illud aliter, quam cum conscientia, et annutu ejusdem servare licitum erit. Occasione autem celebrandarum similium Congregationum in id in genere cumprimis advertendum veniet, ut ea, quae spiritualia, et disciplinaria interna concernunt negotia, ab iis, quae temporalia, et disciplinam externam respiciunt, sollicite sequestrentur , ac super hoc posteriori objecto separatum etiam protocollum ducatur. Caeterum eorum, qui hactenus a Commissariis Generalibus deputari solebant, Visitatorum vices usque dum novi Provinciae Superioris sequatur electio, intranei Provinciae Patres, vel quibus secus vi instituti competit, supplebunt, praesidiumve alternative gerent. Quoniam autem 6. Facta hacce benigna provisione personalis itineris Romam, vel in alias exteras Provincias per unum, aut alium e Religiosis Viris in negotiis Ordinis sui suscipiendi, hoc minus autem cujuspiam individui pro continuo ibidem interte- nendi suapte cesset necessitas; ex eo etiam utrumque per praesentes districtim interdicimus; demum 7. Benignam hancce Resolutionem eatenus ad Monialium quoque Claustra pertinere benigne volumus, quatenus his quoque sub poena certo certius secuturae illius, quae Superioris locum tenet, exauctorationis alterius cujuspiam Superioris , quam qui e Clero, aut Religioso quopiam Ordine Nostrarum Ditionum sit, authoritatem in se recognoscere, vel cum eodem nexum aliquem passivum quoad disciplinaria fovere integrum haud erit. Denique 8. Id etiam in particulari clementer ordinamus, et disponimus tenore praesentium : nullus ut Ordo Religiosus deinceps Breviaria, Missalia, Antiphonalia, libros item chorales, et secus quaequae ad Institutum Ordinis pertinentia opera, vel chartam ex exteris Regnis et Provinciis constituere, et adferri facere praesumat, ut primum in haereditariis Provinciis Nostris quoad horum impressionem congruae factae fuerint Dispositiones, prout etiam omnes pecuniarum ad extus in minimis quoque summis absque peculiari indultu Nostro attentandae transpositiones severe denuo vetantur. Quae cuncta ita per Nos clementer constituta Fidelitates Vestrae universis Ordinariis, nec non Praepositis, Abbatibus, atque aliis Religiosorum Ordinum, et Sanctimonialium Superioribus quamprimum intimare, et de hisce intra bimestre fideliter peractis superius benigne desideratas Declarationes, vel potius Relationes Majestati Nostrae quo ocius demisse repraesentare non intermittent. Quibus in reliquo gratia, et clementia nostra Caesareo-Regia benigne, jugiter- que propensi manemus. Datum Viennae ut s.