A Magyar Királyi Tudomány-Egyetem személyzete 1830-1870

Status praesens Regiae Literarum Universitatis Ungaricae, quae Pesthini est (Buda, 1830)

31 Szigethi, oppido Comitatus Simegh., parentibus nobilibus. Studiis philosophicis Tyrnaviae abso­lutis, tentamen publicum ex iisdem subiens, AA. LL. et Philos. Doctor creatus est. Iuridica dein quoque terminavit, et Iuratus Tab. reg. Notarius ad latus Emin. Cardinalis Primatis Principis Iosephi de Batthyán factus , animum ad Mathesin uberius excolendam adiecit. Repetens igitur Matheseos sublimioris in Ynivers. Tyrnaviensi , cum stipendio regio 300fl. denominatus, dein 1777 Vniversitate Budam translata, in Academia regia Tyrnaviensi Professor extraordinär. Philo­sophicae Facultatis renuntiatus est. Iam a. 1781. laurinum ad Academiam reg. Pofessor ord. Mathe­seos universae constitutus, a. 1785 cum tota Academia Quinque - Ecclesias transire iussus, 1786 voto suo ad Cathedram Matheseos in Acad. reg. Posoniensi translatus, paulo post altiore iussu sibi impositum regii librorum Revisoris et Censoris Officium decem annis solicite gessit. Quod , quia illo tempore valde onerosum, vna cum Professoris munere, se diutius obire non posse sentiebat, facta declaratione resignavit, posthac etiam separatim aliis collatum. Dein d. 18. Apr. 1809. decreto regio ad Vniversitatem liter. Pesthanam Cathedrae mathematicae praefectus, ob varia rerum adiuncta prius eandem capessere non potuit, quam anni sehol. 18f§. altero semestri. A. 18f° Decanus Facult. Philos, electus, et sequenti anno confirmatus est. Prius iam a pluribus Comitatibus Tabulae iud. Assessoris honore condecoratus , et a reg. Societate Scient. Göttingensi Membrum corresp. adlectus , a. 1814 ab August. Imperatore, decreto Parisiis edito, regii Consi­liarii axiomate auctus est. — Opera eiusdem typis iuris publici facta sunt: 1) Elementa Hydrotechniae. Posonii. 1783. 8. — postea septem editionibus aucta, ^ 2) Ars delineandi coloribusque localibus adumbrandi aedem. laurini. 1785. 8. 3) Sínfangé^tünbe bet SOíatfyematif. SJJrefburg. — 1791. 8. ' /T o 4) Elementa Matheseos purae. Posonii 1798. 2 Tomi, 8. *, ;f ÍO 5) Mechanica solidorum. Budae. 8. , ­6) Toxotomia s. Scientia quemvis datum arcum circularem angulumve rectilineum in quot­quot aequas partes geometrice secandi. Budae 1820. 8. D. Michael Faliczky, AA. LL. et Phil. D., Historiae natur, generalis, Techno­lógiáé et Oeconomiae ruralis Prof. p. o. Natus in Czábócz, vico Comitatus Zemplén., a. 1785. Prima literarum rudimenta hausit Sátorallya Ujhelyini, supremam grammatices et utramque humanitatis classem emensus Unghvarini. Studia philosophica tum in reg. Acad. Cassoviensi, tum in reg. Iit. Ynivers, Pesthini audivit, quo posteriore loco etiam Jurisprudentiam coluit. A. 1808 in Adiunctum Professoris Physicae ac Mechanicae denominatus , officio hoc usque 1. Nov. 1810 functus est. Tunc munere abdicato Yiennam concessit, ubi Chemiae, Historiae naturalis specialis et Anatómiáé doctri­nis uberius tractatis, Pesthinum redux, vi decreti aulici dd. 16. Maii 1812, Professori Oeconomiae ruralis, Technológiáé et Historiae nat. generalis, Adiunctus datus, anno autem 1815. 1. Nov. munus Professoris publici ,ord. auspicatus est. —­D. Iosephus Weszerle, AA. LL. et Phil. D., Historiae univers. et pragmat. Reg. Hung. Prof. p. o. — Natus in Német-Próna, oppido Comitatus Nitricnsis, d. 12. Martii 1781. Disciplinas grammaticas et humaniora in Gymnasiis regiis Prividiae, Tatae, Albae regiae condiscens, pro philosophicis Studiis Vacium ac reg. Vniversitatem Pesthinensem adiit, in qua posteriore iuri­dica etiam absolvit. A. 1807 ad Lyceum episcopale Diakovariense pro docendis philosophicis disciplinis accitus, interea a. 1808 Philosoph. Doctoris laurea in Ynivers. Pesthin. ornatus, a. 1811.

Next

/
Oldalképek
Tartalom