A Magyar Királyi Tudomány-Egyetem személyzete 1830-1870

Status praesens Regiae Literarum Universitatis Ungaricae, quae Pesthini est (Buda, 1830)

32 ad reg. Academiam Cassoviensem Professor Historiarum denominatus, a. 1813 Posonium ad idem munus in reg. Academia gerendum, translatus est. 1817 Archaeologiae et Numismaticae Cathedram ac officium Custodis bibliothecae in reg. Iit. Ynivers. ungar, consecutus; 1822 Decani Facultatis philos. munere functus, eodem et sequentibus annis 1823 et 1824 vices Directoris Studii philoso­phici gessit. A. 1827 Historiarum Professor p. o. in reg. hac Vniversitate renunciatus est. _ O pere grandi ad rem numariam patriae illustrandam pertinente a pluribus annis occu­patur , pro quo iam centenae atque amplius tabulae aeneae incisae sunt. D. Iosephus Wolfstein, AA. LL. et Phil. D., Matheseos sublimioris Professor. — Natus Carolostadii in Croatia d. 29. Iun. 1778. Scholas inferiores in vrbe patria adire coepit, Zagrabiae continuavit, Varasdini absolvit ; Studia Philosophica in Reg. Academia Zagrubiensi tractavit. Postea Collegii Theolog. Imperialis Germanico-Huugarici Ticini (Paviae ) in Longobardia Alumnus ab a. 1/94 usque Maium 1/96 Studiis theologicis operam dans, occasionem nactus est Philosophica magis excolendi ac praesertim praelectiones physicae experim. et historiae natur, celeberr. Virorum Alexandri Volta et Lazari Spallanzani audiendi. Instituto hoc Ticinensi ob Gal­lorum irruptiones m. Maio 1796 factas cessante, in patriam rediens, m. Novembri e. a. iuridica Studia in Reg. Academia Zagrabiensi frequentare coepit. A. 1797 ad munus Professoris Gramma­ticae in Gymnasio Regio Essekinensi vacans admotus, illud 1. Nov. e. a. adiit; 1801 Professor Matheseos purae et applicatae in Reg. Academia Cassoviensi, 1820 vero Professor Matheseos subli­mioris ad hanc reg. liter arum Vniv.ersitatem renuntiatus est. A. 182 J- Professoris Linguae ac Literaturae Germanicae munere decedentispartes agebat, , anno hoc sehol. Professoris Matheseos purae senio fracti vices supplet. Opera typis edidit sequentia: 1) Introductio in theoriam motus. Cassoviae. 1809. 8. 2) Elementa Geometriae purae. Cassoviae. 1811. 8. 3) Elementa Trigonometriáé utriusque. Cassov. 1811. 8. 4) Introductio in Mathesin puram. Vol. 1. Arithmetica universalis et Algebra. — Pest. 1830. 8. Vol. II., Geometriam puram et Trigonometriám complectens, et Vol. III. Comple­menta Algebrae, Geometriae et Trigonomentiae exhibens, continuo proditura sunt. D. Ioannes Imre, Presbyter Dioeces. Agriensis, AA. LL. et Phil, ac SS. Theolog. D., Logicae, Metaph. et Philos. moralis Prof. p. o., Facultatis Theolog. Membrum, Comitatus Heves Tab. Iud. Assessor. — Natus in Nagy-Fiiged, possessione Comitatus Heves, d. 6. Oct. 1790. Scholas primum in loco natali, dein Gyöngyösini et Agriae frequentavit; d. 9. Sept. 1805 Clero iuniori Agriensi adlectus, d. 30. Aug. 1808 lauream Doctoris Philosoph.* in reg. liter. Vni­versitate Pesthin. adeptus; 1812, m. Octob. bibliothecae dioecesanae Agriensis Custos et Actuarius constitutus,.d. 2. Maii 1813 Doctor Theologiae pariter in reg. liter. Vniversitate ungar, creatur. Die 19. Iun. 1813 in Presbyterum ordinatus, mox Capellanus metropoli tani Capituli Agriensis, retento priori munere, renuntiatus, hinc a. 1814 ad Seminarium Cleri iun. Agriensis pro Stu­diorum theolog. Praefecto transpositus, una et supplentem in Lyceo Agriensi Philosophiae Pro­fessorem per biennium egit. Deinde in eodem Lyceo Professor Philosophiae ordinarius factus, per Facultatem philosoph. regiae Scient. Vniversitatis ungar. Albo Doctorum collegiatorum inscriptus, ac die 4. Dec. 1822 ad eandem regiam Vniversitatem in Professorem Philosophiae pubi. ord. decreto aulico denominatus est. Annis sehol. 182f et 182f. Decani Facultatis philoso-

Next

/
Oldalképek
Tartalom