Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)

4 Cl. Baueelocque 5) eos decies saltem, forsan duodecies observavit, CI. Nagele per viginti annos decies et septies, et multo major est numerus casuum , quos cum eo alii medici experientissimi diligenter descriptos communicarunt, ex quibus nonnullorum delineatio­nem in epitomen redactam infra exhibebimus. Imo vir summa experientia de Klein exemplorum, in quibus hunc casum animadverterit, sibi oblatorum numerum sexagenario majorem esse, affirmat 6). Ejusmodi tumorem partu eximie difficili seu laborioso aut instrumentorum haud pra?ter necessi­tatem adhibitorum ope expedito procreatum a viris doctis observatum esse, nondum hucusque, ni falli­mur, innotuit. Baudelocque et PLegele eum post partus inprimis faciles viderunt, et in magna hujus­modi observationum cum ab ipso tum ab aliis insti­tutarum copia, quas Nagele multis abhinc annis diligentissime collegit, nullus invenitur casus, in quo partus difficilior fuerit. — Cl. Palletta quoque (1. c.) «Adoritur autem, inquit, infantes, quantum ego observavi, celeri Lucina susceptos, tumque a parvulo incrementa capiens abscessus ad tres latos digitos in longitudinem intra hebdomadam excrescit. Illi vero, qui difficili partu excluduntur, perraro hujus generis abscessu tenentur, et tumor, qui inde fit, dum adest paragompbosis, non ejusdem est indolis.Ä — Quin 5) Vid. ej. L’art des accouchemens. 5.* edit. S. 1925. 6) Bemerkungen über die bisher angenommenen Folgen des Sturzes der Kinder auf den Boden bej schnellen Geburten. Stuttgart. 1817. p. 21.

Next

/
Oldalképek
Tartalom