Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)
5 opinione, illum marginem prominentem inprimis tum sentiri posse, cum tumor diutius duraverit, neque negamus, ossis locum tumore insignem, rebus sic se habentibus, suffuso sanguine paululum adeo deprimi posse. Caeterum notum est, in vulgaribus capitis tuberibus contusione ortis circulum illum prominentem sa?pissime reperiri. Conferantur, ut plures taceamus, Chopart et Desault (Traité des malad, cbir. Paris. 1779, T. x,p. 65), Ferrand (Mém. de l’acad. r. de cbir. Ed. in 3. T. i3, p. xoi) et Levret (Journ. de me'd. T. 37 , p. 411). Sanguinem , a quo illi tumores formantur, revera inter cranium et perici’anium diffusum esse, et os, si ille tumor non serius justo aperitur, plerumque, contra nonnullorum opinionem, non corrosum nec corruptum nec laesum, sed laeve et integrum esse, tumor apertus persuadet. — Annon quoque tumores inveniantur iis, de quibus sermo est, congi’uentes, quod ad phaenomena pertinet, in quibus vero sanguis eflusus non sub perici'anio, sed hoc inter et galeam aponeuroticam collectus sit, quantum hucusque compertum habemus, plane negare non possumus. Tumores sanguinei non tam rai’i sunt, quam CI. Michaelis et viri ejus verba repetentes contendunt. quo liic sermo est, ab omnibus aliis distinguat, ipsi proprium. — Geterum non negligendum, eundem fateri, sc in casu postea observato marginem osseum non tam distinctum quam alias animadvertM^Sjytyujff Hufeland. N. Journal d. pract. Heilk. iooj^.,'ÉtT. u, St. 5, pag. 82.