Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)

2 insidet, attingere possit. — Primis a nativitate diebus in majorem altitudinem excrescunt, magis convexi evadunt, et, materie, quam continent, aucta vehe­mentius intenduntur. Observationem baue a Cl. Nagele (1. c. pag. 248.) primo factam ab experien- tissimo Palletta 2) confirmatam invenimus. Et in hoc, et ex parte in eo, de quo in paragrapbo sequenti sermo erit, causa est quaerenda , cur plerumque hi tumores primo aut secundo demum, postquam infans lucem vidit, die, imo serius animadvertantur, et praeclarus Michaelis existimet, verisimile esse, eos ut plurimum postero demum die, quam infans natus sit, oriri 3 4). Sed hos tumores infantes nascentes gerere, persuasum habemus; num vero etiam post partum oriri queant, in medio relinquere cogimur. Persaepe in tumoris ambitu margo seu circuluS aliquantum prominens tactu dignoscitur, quo facile inducimur, ut intra hunc marginem materiam osseam deesse vel os foramine pervium esse credamus. Atta­men res non semper ita se habet; modo enim ille tumoris circulus prominens plane deest, modo in­venitur minus prominens vel non per totum ejus ambitum porrectus ^). Nos quidem in ea sumus 2) V. ej. Observationes pathologicae. Mediolani. 1820. p. 123. 3) Loder’s Journal f. d. Cliir., Gcburtsh. etc. Bd. 2, St. 4 > p. G5g. 4) Quare Michaeli optime merito assentiri non possum censenti (a id. 1. c.), hoc signum esse primarium (distinctivum seu diagnosticum), quod tumorem, de

Next

/
Oldalképek
Tartalom