Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)

38 temve hebdomadas extrinsecus usurpatis solvebantur. In casu postremo tumor in bregmate dextro situs, ovi gallinacei dimidiam partem aequans dissolutionem abhorrere videbatur. Istis remediis, quibus postea flores arnicae addebantur, per quatuordecim dies ad­hibitis tumoris neque tensio neque amplitudo dimi­nuta est. Incisione igitur ope lancettae perfecta circiter uncia una et semis sanguinis atri atque coagulati profundebatur. Plagae turunda inserta. Sequenti die inter vincturam aliquid sanguinis collecti effluxit, idemque per aliquot dies accidit. Os jam accurate exquisitum asperum apparuit et cariosum. Tum tu­runda essentia myrrhae et mastichis succida applicatur. Plumaceolae vino rubro imbutae aliquot dies adhibitae amovendae erant, postquam oedema ad faciem usque extensum se ostendit. Quo facto oedema abiit. Illis remediis per quatuordecim dies in auxilium vocatis os omni scabritie liberabatur, et turunda amota vinctura sicca applicabatur, quam diebus octo prae­terlapsis sanatio subsequebatur. Infantis valetudo, excepto illo oedemate, semper integra mansit. — In septem his casibus foetus facili opera natos fuisse, non negligendum est. XI. Staatsmann chirurgus praefecturae Bischofs- hemiensis praepositus in medio dextro bregmate foetus octo diebus ante mira celeritate ac facilitate nati, haematoma invenit, cujus basis ejusmodi annulo ex­stante circumdabatur, ut os fractum crederes. Cultro chirurgico tumorem incidit. Uncia una et seniis san­guinis maximam partem atri atque coagulati ema-

Next

/
Oldalképek
Tartalom