Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)

navit. Quum effluvium in dies minutum quinto die cessaret, octavo post incisionem die sanatio efficiebatur. \ XII. In casu a Dr. Grieselich medico experien- tissimo , praefecturae Schwetzingensi praeposito nobis indicato tumor in dimidio bregmatis dextri posteriore est inventus. Medicus detegebat tumorem primo post partum temporis momento. Hic tumor, ovi formam referens, a parte posteriore ad anteriorem juxta sutu­ram sagittalem porrectus, tantum fluidi continebat, ut medicus illud duas uncias aequare censeret. Tu­morem quum, dissolvi eum posse dubitans, incidere voluisset, a parentibus vero, quo minus faceret, esset impeditus, epithemata ex speciebus aromaticis admixto vino parata admota sunt. Sed frustra. Medicus decimo die revocatus tumorem elatiorem, inque baseos ejus ambitu annulum elevatum atque prominentem in­venit. Postquam e tumore jam patefacto atri maxima ex parte coagulati sanguinis duae unciae et semis effusae sunt, infans bene tractatus paucis post diebus est sanatus, et bona post haec fruebatur valetudine. XIII. Iu epistola a Doctore Jacobo Braun medi­cinae aeque ac chirurgiae peritissimo , qui celeberrimas scholas artis medicae practicas adierat, ad nos scripta sequentes duae observationes continentur, quas ipsis­simis ejus verbis redditis hic subjunximus, eas non fusius uberiusque ab ipso descriptas esse dolentes. «Observatio de tumore sanguinolento instituta in nosodomio obstetricio , quod est 9 9 9 9.

Next

/
Oldalképek
Tartalom