Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)
In quo morbus constet, supra dixi; caeterum tenebras, quibus modus, quo oritur, involutus est, dispellere non audeo, mihique assentit Wilhelmus Josephus Schmitt novissimus de bac re scriptor, vir eximius, modestissimus, cujus virtutum neprseco sím, monet persuasio, eum laudibus meis esse majorem. Is enim habet: «Gewiss ist es, dass wir über die genetischen Verhältnisse der Kopfblutgeschwulst neu- geborner Kinder, ja selbst über ihr Wesen noch nicht im Reinen sind» 16). Pressionem, quam caput stans in margine pelvis, pelvimque ingrediens et pervadens patiatur, vel earum causarum similes, quae caput succedaneum gignant, originem tumorum sanguineorum esse, facile quis, re non accurate perpensa, statuere possit, ut quidem v. c. Lehret, Gooch, Bjudelocque (qui in quibusdam tantum casibus eadem cum illis sentit), John Burns, Gjrdien , de Klein et alii fecere. Attamen pressionem illam nequaquam vel saltem non unice in causa esse, inde colligere licet, quod tumorem sanguineum hactenus tantum post partus solito modo absolutos, imo persa?pe post facillimos, nunquam vero post difficillimos vel artificiales, in quibus forfex vel vectis adhibiti sunt, vidisti. Quid multa? nunquam animadvertisti illum morbum , ubi pressio in- primis caput affecerat, ita ut partus laboriosior redderetur. (Hactenus ne ullum quidem exemplum morbi 16) Med. chir. Zeitung, An. 1819. N. 21.