Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)
i6; hujus innotuit, quod post difficilliorem partum conspexisses.) ^). Inprimis illam sententiam impugnat exemplum infantis cephalaematomate laborantis, natibus praeviis nati, ab 111. Preside allatum. Quocirca tumores sanguineos in quibusdam rei obstetriciae compendiis eo loco, ubi de effectibus partuum difficilium aut usus instrumentorum, v. g. forcipis, disseritur, commemorari, nobis improbandum videtur. Praeterea tumorem sanguineum non effici vitio ossis, quod semper asperum reperiri, et e quo sanguinem tanquam e fungo prodire censet Michaelis , ex praecedentibus manifestum est. CI.N^egele quoque in libro pluries laudato p. 252 se de illorum tumorum ortu judicium ferre non audere, affirmat. Quaestionem 1. c. movet, annon forsitan extensio vasorum sanguiferorum cranium penetrantium (cujus extensionis causa forte exanomala ossium cranii formatione repetenda sit) eccbymoseos occasionem praebeat, annon initium respirationis atque sanguinis motus in infante recens nato mutatus ad bos tumores augendos conferat? — In lectionibus 17 17) In tumore sanguineo infantis ope forcipis in lucem protracti, qui in: Slnrlc’s Archiv. Bel. 4* Stück 3. haud accurate descriptus est, utique non apparet, cur forceps adhibitus sit. — Prater difficultatem parturiendi ex mala caput foetus inter et pelvim proportione multas alias causas necessitatem, illius instrumenti in auxilium vocandi, injungere pesse notum est, ut mittamus casus, in quibus prater omnem indicationem adhibetur.