Vámossy István dr.: Adatok a gyógyászat történetéhez Pozsonyban (Pozsony, 1901)

I. Orvosok Pozsonyban a XII. századtól Torkos Justus Jánosig - Függelék

118 Egeritur tarde cor, digeritur quoque dure, Similiter stomachus, melior fit in extremitates. Reddit lingua bonum nutrimentum medicinae; Digeritur facile pulmo, cito labitur ipse; Est melius cerebrum gallinarum reliquorum. Semen foeniculi fugat et spiracula culi. Emendat visum, stomachum confortat anisum; Copia dulcoris anisi fit melioris. Si eruor emanat, spodium sumtum cito sanat Vas condimenti praeponi debet edenti. Sal virus refugat et non sapidumque saporat Nam sápit esca male, quae datur absque sale. Urunt persalsa visum spermaque minorant, Et generant scabiem, pruritum sive vigorem. Hi fervore vigent tres: salsus, amarus, acutus; Alget acetosus, sic stipans, ponticus atque; Unctus et insipidus, dulcis dant temperamentum. Bis duo vippa facit, mundat dentes, dat acutum Visum, quod minus est, implet, minuit, quod abundat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom