Vámossy István dr.: Adatok a gyógyászat történetéhez Pozsonyban (Pozsony, 1901)

I. Orvosok Pozsonyban a XII. századtól Torkos Justus Jánosig - Függelék

— 112 Sunt nutritivae multum carnes vitulinae. Sunt bona gallina, capo, turtur, sturna, columba, Quiscula, vel merula, phasianus, ethigoneta, Perdix, frigellus, orex, tremulus, amarellus. Si pisces molles sunt, magno corpore tolles : Si pisces duri, parvi sunt plus valituri Lucius et perca, saxaulis et albica, tenca, Gornus, plagitia, cum carpa galbio, truta. Vocibus anguillae pravae sunt si comedantur. Qui physicam non ignorant, haec testificantur. Caseus, anguilla nimis obsunt si comedantur, Ni tu saepe bibas et rebibendo bibas. Inter prandendum sit saepe parumque bibendum. Si sumas ovum, molle sit atque novum. Pisam laudare decrevimus ac reprobare: Pellibus ablatis est bona pisa satis, Est inflativa cum pellibus atque nociva. Lac ethicis sanum caprinum, post camelinum, Ac nutritivum plus omnibus est asininum : Plus nutritivum vaccinum fit et ovinum. Si febriat, caput et doleat, non est bene sanum. Lenit et humectat, solvit sine febre butyrum ; Incidit atque lavat, penetrat, mundat quoque serum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom