Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)

Vita Pauli Kitaibel

VITA KITAIBEM. XXIX Hinc suarum scientiarum attulit fundamenta, hinc augmenta; plurimum tamen in excolenda et insudabat et praestabat Botanica. Amabilem hanc, imo omnium gentium scientiam, attracto et continuato docturis fervo­re , domi forisque, et sine cessatione excoluit. Erant quidem apud nos non contemnenda facta in Botanicis ini— tja , at Kitaibelus noster iis certo Colophonem apposuit. Primus Melius seu Juhász Petrus , somogyiensis hungaricö de Vegetabilium Natura et qualitatibus 1578 disseruit; mox synchronus pannonicas stirpes novas descripsit Ca­rolus Clusius 1583 (rariorum aliquot stirpium per Pan­noniam , Austriam et vicinas quasdam provincias obser­vatarum historia, IV. libris expressa. Antverpiae, for­ma octava, quae cum historia stirpium hispanicarum 1601 Antverpiae in folio recudebatur, sumtus faciente Bal­thasare Batthyányi, viro Illustrissimo). 1651 HeiudelFer- dinandus indicem vulgavit horti botanici posoniensis. 1726 Comes literatissimus Aloysius Marsigli Danubium edidit pannonio—mysicum, opus scientia et arte splen­dide dotatum (Amstelaedami, tomis IV. in folio). 1774 W interi Florae tyrnaviensis indigenae partem primam vulgavit (nomine dissertationis inauguratis Horvátovsz- kyi, qua usque ad Dodecandriam descripsit plantas 238) ; idem 1788 indicem horti botanici Universitatis Hungá­riáé , quae Pestini est (cum Cupris 26 ; opus alphabe- tica serie usque ad Tordylium complectiLur VegeLabilia 1598, pluraque descripta, inter quae Geum adest novum, dein Waldsteinia dictum); tandem Ehrhart (Beilraege zur Naturkunde, tomo Imo a pag. 139— 168 anno I792 Hannoverae edito) plures hungaricas a W interi submis­sas, jam in horto Ehrharti excultas, descripsit. 1791 Lumnitzer Stephanus Floram posoniensem emisit Lipsiae. — Kitaibelus noster anno 1799 his superaccedens Plan­tas quidem protulit Clusio , Jacquinio, Hostio, Mitter- pachero, Lumnitzero et praecipue plures Winterlio no-

Next

/
Oldalképek
Tartalom