Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)

Vita Pauli Kitaibel

XXX VITA KITAIBEU. tas, descriptas (et in hujus indice horti) figura expressas (de quibus alibi plura), verum tam has ad Naturam ex­actis iconibus et fidis descriptionibus ad lucem tandem meridianam collocavit noster, quam insuper longe maxi­mum harum e suis addidit numerum , atque species ali­quot centenas detexit novas , genera tria nova l quo se inter summos Botanicos sistebat, Hungáriám vero ad cae- terarum Europae regionum cognitarum lineam colloca­bat. Primo nuncio operis botanici edendi 1799 Januarii 3 emisso (in Citer. Sínjeiger N. l.) promittebantur Plan­tae merae novae aut rariores, descriptionibus et iconibu3 illustrandae, qua additamentum pulcherrimum ad lite— raturam hungaricam. Eusior nuncius Martii I7ma Vien­nae et Pestini, Waldsteinio et Kilajbelo auctoribus, vulgatus edicebat Hungáriám rebus ad historiam natura­lem pertinentibus abundantissimam majore cura perve­stigatam Florae europeae non modicum incrementum ad­dituram: Regnum enim hoc plurimas Europae frigidae et calidioris plantas ferre t et praeter magnam asialicarum stirpium copiam aliquot africanas atque americanas *, imo centenas et amplius stirpes adhuc latere ! Vegetabilium vero rarissimorum apud nos divitem numerum , variam­que vegetationis indolem prodire e nostris montibus mul­tifariis, sylvis vastissimis, campis et pascuis immensis, locis salsis, Aquis mineralibus copiosis et diversissimis. Haec opere majore botanico in orbem literarium defer­re, eidemque praemittere constituebant descriptionem itineris unius alteriusve a se instituti, quae physicam peragratorum locorum indolem atque P lantas visas indi­caret, quarum ignotae aut non salis cognitae descriptio­nibus ad viva specimina, iconibus vero sub sua cura Vindobonae factis et coloribus distinctis illustrandae es­sent. Forma operis et charta seligebatur eadem, quae ad Jacquini icones Plantarum rariorum assumta fuit; editio promittebatur per Decades, trium mensium intervallo

Next

/
Oldalképek
Tartalom