Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)
Aquae Comitatus Sárosiensis
C2 A QU AG SÁROSlfiNSES. rimentis alia quidem prodiit Acpiae proportio, semper tamen talis, ut magno et neptiquam contemnendo discrimine pateret: crystallos in dilutiore lixivio frigore constrictas majorem illius copiam fovere. — Sulphatem Ferri et Carbonalem Natri similiter se gerere, etiam directis experimentis comperi; cum aliis autem Salibus tentamina hactenus noli suscepi. Siquid tamen analogia hic valet, sine dubio idem saltem in illis obtinet, quorum solubili las variato caloris gradu multum variat. Imo pronus sum ad credendum, id, quod tardiorem, nec nisi majore frigore provocandum crystallorum secessum causat, velut materia extractiva, excessus Acidi, Salia concurrentia, etc, etiam majorem copiam Aquae, si non in omnibus, saltem in plerisquecasibus inducere. Pulchre cum hi? consentit, qtiod Cei. Lowitz de Aceto suo glaciali notavit (a) : „ex parte liquida (inquit) a priori „ crystallisatione superstite , frigori denuo exposita, di- „midiam adhuc unciam Aceti ejusmodi glacialis obtinui, „ quod vero priore debilius deprehendiu. Atque ex his intelligilur ratio, cur chemici practici in adsignan- da proportione Aqilae, crystallis Salium inhaerentis, tantopere discrepent. 5) Filtra noh tantum Aqua calida repetitis vicibus ad gluten separandum ablui; sed ea, per quae solutiones acidae trajiciendae erant, etiam diluto et calefacto Acido muriatico saepius, ac dein Aqua multoties eluenda esse duxi: observaveram enim non semel, Acidis nitrico et muriatico e charta Calcem extrahi. Idem confirmat, quod de succo pomorum Cei. Fourcroy et Thouret (b), nec non Cadet, Lavoisier, Bomare, Berthollet et d’ Arcet (c) notarunt, qui e filtrato illo (a) (2reir§ djetrt. QinrtaT. 1792. XT. 4(10. (b) Nov. acta Petropol. T. VII. A. 1789. p. 338. §. 20. (c) L. c. 1793. VII. 89. 90.