Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)

Aquae Comitatus Sárosiensis

AQUAE BARTPHENSES 1797. 63 succo per Alcali fixum Terram praecipitari viderunt, quam non filtratus per idem medium minime exhibuit. Generales has cautelas, uti et reliquas per decur­sum suis locis adferendas, eo fine adhibui, ut certos ne c per circumstantias variandos eventus obtinerem, in quo mihi maximopere enitendum esse putavi. D e Acidi c a r b o n i c i quantitate d e- j i n i e n d a. Pro Acidi hujus volatilis copia determinanda varias methodos excogitarunt chemici ; 'harum praecipuas cum difficultatibus, quibus laborant isthoc loco expendendas esse duxi, ut ratio intelligereLur, ob quam a trita via recedendum putaverim. Alii e retorta notae capacitatis, cui determinata explorandae Aquae quantitas commissa est, Acidum, carbonicum igne expellunt et in apparatu mercuriali apto vase excipiunt, mensurarltqtie. Atque isti quidem, quantum ego video, caeteris melius: verum l) in vacua retortae parte , quantumcunque caleat (non potest au­tem ultra gradum ebullitionis calere), semper aliquid Acris restitat ^ cujus quantitas durante calore non ubi­que aequabili, non potest mensurari; sub refrigeratione autem ab Aqua residua iterum resorbetur, et tum, nisi Aerem atrnosphaericnm admiseris, Hydrargyrum per pon­dus hujus in retortam repressum facile malum inducit« 2-do) Magnesia Acidum carbonicum , etiam parte, qua sa­turationem excedit, observante Cl. Professore Winterl (a), non nisi post diuturnam ebullitionem omne dimittit: qui ergo hujus Acidi totum, quod supra saturationem Ter­rarum est, metiri cupiunt, Aquam fortiter diuque coque­(a) L. 1. c. p, 113.

Next

/
Oldalképek
Tartalom