Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)
Aquae Comitatus Sárosiensis
u l a e bartp hen sea Julio investigatae in loco. bartphensis prima. Lagena, in qua Aqua haec mixta erbt cum Reagente Acidi carbonici, secundum Physicum Grüner capiebat, decem vascula , singula volumen 1.105 granorum Aquae destillatae capientia (qualia pro mensura Acidi carbonici Reagentis ad Aquas bartphenses et hoszszurétienses adhibita fuerunt), seu volumen tale, quod respondet volumini 11.050 granorum Aquae destillatae ; si igitur ab hoc subtrahatur volumen 1.105 granorum Reagente Acidi carbonici expletum, manet pro Aqua scaturiginis adhuc 9.945 granorum volumen. Sed postquam lagenae capacitatem ope alterius mensurae inquisieram, subtracto volumine 1.105 granorum comperi, volumen Aquae scaturiginis fuisse aequale volumini granorum 10.340. — Praecipitatum inde obtentum, quod pallide fuscum erat, et a latere ac fundo vasis facile forma crustarum secessit, ponderabat grana 100^ : ergo e volumine 100.000 granorum obtinerentur praecipitati grana 972,92. Aqua, quae Lagenae bene inclusa per quindecim menses et ultra asservata erat, omnes adhuc reliquas qualitates , praesertim vivacissimum saporem , habebat, sed a Sulphure foetebat, Suberque, quo obturatum fuit vas, manifesta corruptionis signa exhibebat. Aqua cum solutione Cupri in Ammonio fuscum praebebat praecipitatum, odore disparente; calori fornacis exposita, ut primum incalescebat, copiosissimas bullulas aereas emittebat , fusco turbida fiebat (prius sine omni sedimento limpidissima), et sedimentum fuscum ponebat, siipilem- que cuticulam, sed splendentem formabat. Praecipitatum illud, per solutionem Cupri productum , cum Acido muriatico mixtum non emittebat Sulphuris foetoxem;