Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)
Aquae Comitatus Sárosiensis
0 AQUAE SAROSI ENSES. an, quod illud nimis parcum adfuerit? vel a Ferro jier Ammonium praecipitato.— Aquae hujus corruptae, sed nullum sedimentum habentis volumen granorum 22.171 cum Reagente Acidi carbonici mixtum dedit adhuc praecipitatum granorum 230 seu potius 221,71 : ergo 27.400 granorum vol. seu 100 poll. cub. darent 284,29; et 100.000 granorum vol. daret 1.037,391 grana. ✓ Aquae e fonte hocce primo 1796 mense Majo haustae bene conservatae, inodorae, nec sedimentum habentis vascula decem septem pollicaria seu septuaginta pollices cubicos, ergo volumen granorum 19.180 miscebatur Pesthini cum Reagente Acidi carbonici; praecipitatum inde obtentum ponderabat grana 54^: ergo e volumine granorum 100.000 obtinerentur praecipitati Acidi carbonici 282,9118 grana. Multum adeoque Acidi carhonici perdituri fuit. Praecipitatum hoc fuit pallidius , quam illud , quod ex Aqua ad scaturiginem cum Reagente mixta obtentum est, licet lagenam Aoido eluerim , solutam portionem per Subcarbonatem Natri praecipitaverim, et ad reliquum praecipitatum adjecerim. E 70 pollicibus cubicis Aquae bartphensis primae 1796 haustae post bimestre in Balneo maris inspissatae pbtinebantur Terrarum grana 9 (ergo e 100.000 gr. vol* 51,4859 gr. K.) Salium grana 44 (ergo e 100-000 gr. vol. 232,99 gr. S.) Salia haec non crystallisabantur ex integro, dum per plures menses relinquebantur. E Terrarum illarum granis 9 |§ insolutae ab Acido muriatico relinquebantur tantum á grani, quae pro maxima parte fuere impuritates , forma floccorum in Aqua natantium , a ligno detritorum , quo residuum a Vitro separavi. E solutione praecipitabantur Selenitis grana 9 > computata nempe parte, quae soluta manserat.