Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)
Aquae Comitatus Sárosiensis
L) Ita etiam Barytis Muriatem Aquis post decoctionem immisceo , quia idem non tantum ab Hepate Sulphuris, sed etiam ab Aere hvdrogenio sulphurato praecipitatur (a). Reagens hoc post Aquae evaporationem ad dimidium protractam nullum dedit praecipitatum , si prius sufficiens quantitas Acidi nitrici, quo fortis effervescentia excitabatur, adjecta erat. Postquam autem evaporatio usque ad septem centesimas continuata erat, reagente illo album, Acidis insolubile, sed parcum praecipitatum obtentum est. Qui hoc non adhibita uberiore investigatione pro mero Sulphate Barytis habent, errare possunt, etiamsi Terras et Salia alcalina forte praesentia praevie saturaverint Acido nitrico. Salia namque media, quorum compositionem Acida boracica ^ fluoricum et phospho- ricum ingrediuntur, Barytem pariter deturbant; imo hanc a Sale sedativo purissimo ex ipso Acido muriatico praecipitari, notatD. Marét (b) j et huic pariter Acidum fluoricum atque phosphoricum praepollere , e doctrina adfinitatum a Cel. Bergman tradita (c).no tum est. Ego ad praecipitatum illud Barytis penitius examinandum addere soleo Sulphatem Ammonii: hoc tradito illi Terrae Acido sulphurico recipit aliud Acidum , si quod in illo adest; idemque in decanlhata parte liquida postea facile detegitur per Muriatem aut Nitratem Magnesiae , queis Salia e nominatis supra Acidis ex Ammonio composita turbantur, Boracem , f luatem aut Phophatem Magnesiae in sedimento exhibitura. M) An Acidum nitricum in his Aquis hospitetur, adhuc dispiciendum erat. Hunc in finem Aquis in augustum volumen per evaporationem coactis adjeci Acidum 44 AQUAE SÁROSIENSES. (a) 2Beftrumb’§ Heine tytm. 2f£>£. I. 2. S. 100. (b) 6reU’3 cf)em. SInnal. 1790. 71. (c) Opusc. phys, ehem. 111. 392.