Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)
Aquae Comitatus Sárosiensis
sulphuricum concentratum ad excessura usque; sed nihil vaporis Acidi illius sensi, nec addito dein Cupro Gas niti'osum exstricabaiur. N) Aqua eousque inspissata, ut e 100 pollicibus cubicis vix quatuor superessent, Acidum tartaricum admiscui ac dein Natrum per parvas portiunculas addidi; sed nihil Cremoris Tartari producebatur, etiam Acido nitrico posthac successive addito. Haec docent, Kali a nostris Aquis abesse. O) Denique ad pleniorem in his Aquis latentium principiorum cognitionem adquirendam, sedimenta scaturiginum exploranda esse duxi non minus , quam per ebullitionem producta, l) Illud, quod e fontibus collegeram, cum pauca cera in vase tecto ustum paene totum a Magnete adtrahebatur. Alia portio in Acido muriatico solvebatur usque ad tres centesimas impuritatum j ex hac sulutione addito prius Citrate Kalx adjectus Sal alcalinus fixus (Natrum) vix unam tercentesi- mam partem quantitatis solutae pi*aecipiiem dedit, quae portiuncula sub ustione in vase aperto colorem suum album retinuit, in documentum illud sedimentum fere totum martiale esse nihilque Magnesii continere. Atque ista est methodus, qua a Ferro Terras reliquaque Metalla, praesertim Magnesium, quod ei frequenter inest, in analysibus meis sepai*are consuevi: admixto nimirum Sale medio, qui Acidum citricum continet, ille Ferrum in solutione, ut jam supra monitum est, retinet, dum reliqua per Alcali praecipitantur. 2) Alterum sedimentum per ebullitionem Aquarum obtentum , ac similiter cum Acido muriatico (a quo pauxillum insolutum relinquitux*) et dein cum Citrate Kali atque Nati'o tractatum praeci- pitalum exhibuit album, quod cum Acido sulphurico pro parte majore in Sulphatem Calcis, pro parte in Sulphatem Magnesiae abibat. Rubro-fusca solutio reliqua AQUAE BARTPHENSES 1797. 5ä